Itys

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cena Terei a Petro Paulo Rubens picta; Procne marito suo caput Ityis praebet.

Itys[1] in mythologia Graeca fuit miserrimus filius Terei, Thracum regis, et Procnae Atheniensium regis Pandionis filiae. Nam ab ipsa matre caesus et aeneo magno concoctus ut epulum quoddam sacrum ignaro patri adpositus est. Huius horrendi facinoris causa fuit quod Tereus Procnae sororem Philomelam vi stupraverat atque ne rem divulgare posset eius linguam secuerat atque remotis stabulis occulte custodierat. Simul mortuam esse omnibus dictitans per mendacium lugebat eam. Re cognita Procne hanc atrocem ultionem excogitavit atque peregit.

Quam infaustis ominibus natus esset Itys talibus versibus declarabat poeta Ovidius ː

Eumenides stravere torum, tectoque profanus
incubuit bubo thalamique in culmine sedit.
hac ave coniuncti Procne Tereusque, parentes
hac ave sunt facti

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sic plerique auctores. At Ἴτυλος in loco interpolato Odysseae appellatur (XIX.522) ubi filius Zethi dicitur. Cf Catullus 65.14ː Daulias absumpti fata gemens Itylei

Fontes[recensere | fontem recensere]