Latinitas bona

Itterbeck

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Itterbeck
Res apud Vicidata repertae:
Itterbeck: insigne
Civitas: Germania
Locus: 52°30′23″N 6°48′10″E
Numerus incolarum: 1 782
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Geographia

Superficies: 41.01 chiliometrum quadratum, 41.08 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Hardenberg, Getelo

Tabula aut despectus

Itterbeck: situs
Tabula vicum ineuntibus insigne et conditionis datum Itterbeck demonstrans

Itterbeck est commune in Saxonia Inferiore situm atque pars Circuli in Comitatu Binethensis. Itterbeck est praeterea pars communis generalis Uelsen. Ad Itterbeck etiam vici Egge, Itterbeckermoor, Kleine Striepe, Balderhaarmoor, Itterbeckerdoose atque Ratzel pertinent. Nomen accepit Itterbeck a flumine parvo Itter.

Historia[recensere | fontem recensere]

Itterbeck vicus anno 1254 primo in actis descriptum est et ut regio tota usque ad annum 1753 ad comitatum Binethensem pertinuit, cum Friedericus Carolus comes eam cum toto comitatu Electori Hannoverae pigno dedit. Ab anno 1806 regio ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo pars Regni Hannoverani fuit. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, cuius caput tum Benthemia erat et ad quem Itterbeck ad hunc diem pertinet. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1974 Itterbeck cum aliis communibus se ad commune generale Uelsen coniunxit. Magister civium Itterbeck Lambertus Wanink est[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Itterbeck spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]