Iter regium
Appearance
Iter regium[1] fuit via prisca a Dario I rege Persico saeculo quinto a.C.n. constructa, ut nuntii eius intra suum regnum maius e Susa Sardem celerrime perferantur. Hi nuntii potuerunt 2699 chiliometra transire intra hebdomadem unam. Herodotus, historicus Graecus, scripsit, "His nuntiis nihil est in rebus humanis quod pernicius transcurrit"[2] Herodoti laudatio nuntiorum—"Quos nec nix, nec imber, nec aestus, nec nox impedit quominus suum quisque cursum quam velocissime perficiat"[3]—est communis nuntiorum recentiorum sententia.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Iter regium": Laurentius Valla, interpr., Herodoti Halicarnassei Historiae libri IX (editio Francofurti, 1595) p. 135; Iacobus Gronovius, ed. et interpr., Herodoti Halicarnassei Historiarum libri IX (Lugduni Batavorum, 1715), p. 305.
- ↑ τούτων δὲ τῶν ἀγγέλων ἐστὶ οὐδὲν ὅ τι θᾶσσον παραγίνεται θνητὸν ἐόν (8.98): versio Gronovii
- ↑ τοὺς οὔτε νιφετός, οὐκ ὄμβρος, οὐ καῦμα, οὐ νὺξ ἔργει μὴ οὐ κατανύσαι τὸν προκείμενον αὐτῷ δρόμον τὴν ταχίστην (8.98): versio Dindorfii.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Fontes antiqui
- Eruditio
- Calder, W. M. (1925). "The Royal Road in Herodotus". Classical Review. 39 (1/2): 7–11
De hac pagina
Haec pagina fuit Translatio Hebdomadalis.
