Ita (sancta)
Appearance
Sancta Ita Virgo[1], circa annum 480 in comitatu Vaterfordiensi nata et die 15 Ianuarii anno 570 in Cluan Credhail mortua, fuit monialis Hibernica.
Vita
[recensere | fontem recensere]Nata nomine Deirdre in familia nobili patre Cennfoelad matre Necta nuptum ire abnegavit et in Cluan Credhail abiit, ubi feminarum coenobium instituit. Multos curavit et multa miracula fecit; pueros educabat, quorum notissimus sanctus Brendanus fuit, ab Erco Slanensi Itae commissus. Interrogavit eam Brendanus de tribus operibus, quae magis Deo placent, et de tribus quae satis displicent; Ita respondit sic:
- Vera credulitas corde puro in Deum, simplex vita cum religione, largitas cum caritate, hæc tria satis Deo placent. Os autem detestans homines, affectusque malorum in corde; tenax confidentia in diuitiis, hæc tria satis Deo displicent[2]
Sanctam Trinitatem praecipue coluit; angelus dicitur Itae monasterii condendi locus indicavit angelique post ieiunia longiora cibum ei caelestem afferebant.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Vita sanctae Itae in Ökumenisches Heiligenlexikon
- De sancta Ita in Encyclopaedia Orthodoxa (Russice)
- J. E. Stadler et alii (ed.): "Ida, S. (1)" - apud: Vollständiges Heiligen-Lexikon, tomus 3. Augustae Vindelicum 1869, p. 1-2