Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas bona
Coordinata: 41°0′36″N 28°57′37″E / 41.01°N 28.96028°E / 41.01; 28.96028

Constantinopolis

E Vicipaedia
(Redirectum de Istanbul)
Jump to navigation Jump to search
Constantinopolis
İstanbul
Istanbul collage 5555.jpg
Agnomen
"Nova Roma"
Situs
Situs in Turcia
Situs in Turcia
Nomina Latina alia

Byzantium

Res politicae
provincia Constantinopolitana
conditio c. 667 a.C.n.
magister civium Ekrem İmamoğlu (CHP)
Res geographicae
Area
 - tota


1830.92 km²

Numerus incolarum 2011
 - Spissitudo
13 483 052
2 523 incolae/km²
Coordinata 41° 00′ 36″ Sept., 28° 57′ 37″ Ort.
Altitudo 40 m
Circulus temporalis
- Aestate ()
EET (TUC+2)
EEST (TUC+3)
Situs interretialis: [1]

Constantinopolis (olim Byzantium, hodie vulgo İstanbul) est maxima urbs Turciae. Provincia metropolitana Constantinopolitana circa 13.26 milliones hominum mense Decembri 2010 habuit, duodevicenas centesimas (18%) civium Turciae et tertia frequentissima area metropolitana in Europa sita (inter quam Asiaticum urbis latus), post Londinium et Moscuam. Constantinopolis est megalopolis et sedes culturae, oeconomiae, et argentariae. Ad fretum Bosporum iacet, ubi Sinum Ceratinum, portum naturalem in boreoccidentem civitatis situm, complectitur. In Bospori lateribus Europaeo et Asiatico patens, sola est orbis terrarum metropolis quae inter duas continentes iacet. Constantinopolis urbs mundi alpha designatur.

Per historiam longinquam, Constantinopolis fuit caput Imperii Romani (330–395), Imperii Romani Orientalis (Byzantini) (395–1204 et 1261–1453), Imperii Latini (1204–1261), et Imperii Ottomanici (1453–1922). Republica Turcica die 29 Octobris 1923 declarata, Ancyra, quae per bellum libertatis Turciae caput motus nationalis Turcici fuerat, novum civitatis Turcicae caput facta est. Urbs Europaeum Culturae Caput pro anno 2010 et Europaeum Artium Athleticarum Caput pro 2012 electus est.[1] Historicae urbis regiones inter UNESCO Situs Hereditatis Mundi anno 1985 perscriptae sunt.[2] Urbs triginta novem districtus Provinciae Constantinopolitanae complectitur.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Byzantium (Graece Βυζάντιον) appellata est urbs quam Megarii saeculo septimo a.C.n. colonizaverunt. Nomen Constantinopolis (Graece Κωνσταντινούπολις), scil. "urbs Constantini," a novo conditore Constantino imperatore Romano accepit, qui ibi alterum imperii caput anno 330 constituit. Ab hac concurrentia cum vetere urbe Roma nuncupationem Novae Romae (Graece Νέα Ῥώμη) nacta est.[3] Milites et mercatores Vicingi, qui hic temporibus mediaevalibus venerunt, Miklagarðr ("magna urbs") appellaverunt. Slavi qui religionem suam Christianam et litteras a Constantinopoli hauserunt Цѣсарьградъ Cesarygrad ("Caesaris urbs") nuncupaverunt; ipsi autem incolae Graeci saepissime ἡ Πόλις ("urbs"). Ab anno 1930 nuncupatio vernacularis Turcica "İstanbul" (litteris Arabicis استنبول) erecta est in nomen publicum et sollemne,[4] quod ex locutione Graeca εἰς τὴν πόλιν, scil. 'ad urbem' oriundum esse censetur.[5]

Geographia[recensere | fontem recensere]

Media urbs ad extremitatem Europae meridianam et orientalem sita est, in ea regione quae a Thracibus antiquissimis incolis Thracia usque ad tempora nostra appellata est, ad oram occidentalem freti Bospori quo Europa et Asia separantur et iuxta oram borealem Propontidis. Prope ripam australem Sinus Ceratini (qui portum latam et securam praebet) in promunturio Chrysocerate eminet. Hodie megalopolis late extenditur ad occidentem et boream sed etiam trans Bosporum in pagos proximos Anatoliae qui ad regionem antiquam Bithyniae pertinent. Pons Bospori primus anno 1973 constructus est, alterum anno 1988; cuniculus ad usum ferroviae metropolitanae nondum perfectus est. A statione Sirkeci ferrivia anno 1870 incepta ad partes Europae it; a statione Haydarpaşa ferrivia anno 1872 incepta ad Ancyram partesque Asiae tendit. Naves creberrime per Bosporum inter Pontum Euxinum et Mare Mediterraneum vehuntur. Aeroportus Atatürk 24 chiliometris a media urbe distat ad occidentem versus.

Clima Constantinopolitanum est Mediterraneum, sed ad partes boreales frigidius ob proximitatem Ponti Euxini, et omnibus fere partibus humidius, caliginibus matutinis, temperaturis aestivis ad 29° sublevatis, hibernis ad circa 4-5° reductis.

Saeculo quinto ineunte, imperatore Theodosio II, Constantinopolis in quattuordecim regiones urbanas divisa est, quarum indicem praebet documentum anno circiter 424 titulo Notitia urbis Constantinopolitanae conscriptum. Constantinopoli sunt anno 2009 triginta novem regiones urbanae.

Historia[recensere | fontem recensere]

Classis Venetianorum et Cruce signatorum ante Constantinopolim iacet anno 1203. Sebastianus Mamerot et Ioannes Colombe, Les passages d'Outremer: Bibliotheca Nationalis Francica MS Français 5594 f. 217r (saec. XV).
Tabula Constantinopolis anno fere 1422 depicta. Christophorus Bondelmontius, Liber insularum Archipelagi.
Forma Constantinopolis anno 1841 depicta
Regio Constantinopolitana anno fere 1940 depicta.

Byzantium antiquum[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Byzantium

Urbem Graeci Megarii circa annum 667 a.C.n. aut condiderunt aut iam stantem occupaverunt; nomen derivari traditur e nomine regis Thracici "Byzantis".[6] Antiqui coloni acropolim suam construxerunt ad fastigium promunturii Chrysoceratis.

Inde Byzantii oram occidentalem Bospori tenuerunt (sed ad oram orientalem Calchedon iam anno circiter 680 a.C.n. ab eisdem Megariis aedificata est). Urbs cito e commercio Ponti Euxini atque e piscatu thunnorum dives facta est. Omnes naves quae frumenta e planitie Scythica (vel hodie Ucrainica) Athenas et ad alias Graeciae urbes advehebant per Bosporum ire debebant et vectigalia Byzantinorum solvere.

Byzantium ab Otane saeculo V a.C.n. ineunte capto, exercituum regis Achaemenidae Darii I duce, paucos annos sub dominatione Persarum iacebat. Anno 478 a Pausania Lacedaemonio liberata, post aliquot annos a Cimone ad Foedus Delium (vel oboedientiam Atheniensem) reducta est. Inde per tria fere saecula dominatio Byzantii inter civitates varias, Athenas, Spartam, Thebas, Macedones, Bithynes et mox Gallos ambigebatur, sed Romani medio saeculo II a.C.n. statum urbis liberae confirmaverunt ob beneficia in bello Macedonico reddita. Quam libertatem Byzantium sub imperio Romano per multos annos retinuit usque ad tempus Vespasiani principis, qui libertatem revocavit et sub provincia Thracia comprehendit. Anno autem 196 Byzantiis Pescennii Nigri sectatoribus in bellis civilibus tunc ortis, urbs a Septimio Severo capta est et vastata, muris delapidatis. Mox autem ab eodem restaurata est et prosperitatem priorem resumpsit. Moenia etiam fortiora constructa sunt. Licinius ibi igitur refugium petivit, a Constantino in proelio ad Hadrianopolim devictus, sed statim captus anno insequenti interfectus est.

Constantinopolis mediaevalis[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Constantinopolis mediaevalis

Constantinus mox in hoc loco divite et forti caput orientale Imperii sui aedificare statuit. Die 11 Maii 330 sollemnissime sub appellatione "Novae Romae" condidit. Quam urbem conditor ipse multis modis renovavit, amplificavit et munivit. Nova moenia designavit et palatium suum domúsque nobilium construi iussit. Civitas munere capitis Imperii Romani Orientalis plus quam mille annos est functa, sed imperium ab initio "mundiale" (i.e. inter civitatibus orbis terrarum notabilissimas numerandum) gradatim diminuabatur.

Cum munere civili ut caput imperii, Constantinopolis et munera ecclesiastica adsumpsit. Episcopi Byzantii (annum 330 usque) et archiepiscopi (usque ad 451) eo anno dignitatem Patriarchae Constantinopolitani reclamaverunt, quippe a Concilio Constantinopolitano primo (anno 381) in locum secundum sub papa sive episcopo Romano elevatus est. Varia Concilia Oecumenica locum tenuerunt vel in urbe vel prope urbem. Schisma Orientale anno fere 1054 Christianos Graecos a Romanis dividit; a quo aevo Constantinopolis metropolis est non solum patriarchatús sed etiam ecclesiae "sui iuris" suorumque morum et usuum.

Notitia urbis Constantinopolitanae, inter annos fere 425 et 445 confecta, amoenitates et utilitates urbis sicut medio saeculo quinto enumerandae sunt ita ad textús finem compendiose describit:

Cognita urbe per partes, fas est etiam situm conclusae iam universitatis aperire, ut magnificentiae unicum decus non solum videatur opere et manu confectum, sed etiam conspirantibus elementis naturae felicitate munitum. Providentia ergo divina tot futurorum hominum domiciliis consulente, longo tractu in promunturii qualitatem spatiosior terra, faucibus Pontici maris opposita, sinuosis portuosa lateribus, angustior latitudine, circumflui maris tutela vallatur; hoc quoque spatium, quod solum apertum maris circulus derelinquit, duplici muro acies turrium extensa custodit. Intra quas saepta civitas continet in se omnia singillatim memorata, quae nunc ad firmioris memoriae qualitatem summatim collecta referemus.
Habet ergo urbs Constantinopolitana: Palatia 5, ecclesias 14, domos divinas Augustarum 6, domos nobilissimas 3, thermas octo, basilicas 2, fora quattuor, senatus 2, horrea 5, theatra 2, lusoria 2, portus 4, circum 1, cisternas 4, nymphea 4; vicos 322, domos 4 388, porticus 52, balneas privatas 153, pistrina publica 20, pistrina privata 120, gradus 117, macellos 5; curatores 13, vernaculos 14, collegiatos 560, vicomagistros 65; columnam purpuream, columnas intra se pervias 2, colossum 1, tetrapylum aureum 1; Augusteum, Capitolium, Monetam; scalas maritimas 3.
Habet sane longitudo urbis a porta aurea usque ad litus maris directa linea pedum quattuordecim milia septuaginta quinque, latitudo autem pedum sex milia centum quinquaginta.[7]

Maximum urbis mediaevalis templum, Aedes Sanctae Sophiae sive "divinae sapientiae", est anno 536 ab imperatore Iustiniano I exstructa, et ab eodem rededicata anno 563.

Urbs ab imperatoribus aliisque ornata saepe ob incendia partim destructa est. Incendium anni 1197 poëta Constantino Stilbe flevit. Anno 1182 emporia Italianorum combusta sunt eodem tempore quo Graeci mercatores Latinos occiderunt. Annis 465, 1203 et 1865 ignes, a Borea vecti, viam sibi straverunt a Sinu trans paeninsulam usque ad Propontidem.

Civitas cum Imperio Romano (quod Imperium Byzantinum ab hodiernis historicis appellatur) decrescebat. Anno 1204 a militibus quartae expeditionis sacrae obsessa et capta est; inde usque ad annum 1261 Imperatores Latini hic regnaverunt, Graeci autem Nicaeae in urbe. Ab 1261 Constantinopoli rursus dominaverunt imperatores Graeci usque ad 1453, sed imperio parvo et paupere.

İstanbul hodierna[recensere | fontem recensere]

Constantinopolis anno 1453 a Turcis Ottomanicis capta et eorum metropolis facta est. Victor Mahometus II urbem suam devastatam et fere inhabitatam augere studuit. Templa Christiana, imprimis magna ecclesia Sanctae Sophiae, in meschitas conversa sunt; alia aedifica publica et palatia mox exstructa sunt. Ibi laboravit Sinan, architectus Turcorum notabilissimus. Post casum Imperii Ottomanici, Turcia civitas hodierna in his regionibus floruit. Caput autem huius rei publicae ab anno 1923 non iam Constantinopolis sed Ancyra est. Anno 1930, urbi nuncupatio popularis İstanbul proclamata est nomen publicum. Hodie sicut antea est urbs maxima Turciae.

Loci aedificiaque notissima[recensere | fontem recensere]

Aedificia[recensere | fontem recensere]

Muri Theodosianii[recensere | fontem recensere]

Muri Theodosianii

Quinto saeculo imperator Imperii Constantinopolitani Theodosius Flavius Secundus timebat, ut imprimis hunni ac alii hostes urbem opprimant. Constructio ab anno 413 ad annum 447 accidebat, quia anno 447, secundum inscriptionem, "ingenti terrae motu per loca varia inminente plurimi urbis augustae muri recenti adhuc reaedificatione constructi cum quinquaginata septem turribus corruerunt". Haec reaedificatio celerissime orta est: "Theodosii iussis gemino nec mense peracto Constantinus ovans haec moenia firma locavit tam cito tam stabilem Pallas vix conderet arcem". Longitudinis circiter 20 chiliometrorum denique cum tribus cingulis murorum finem assequitur.

Etiam initio saeculi 15 aditum inimicum impetrare difficillimum erat. Post obsidionem anni 1453 Mahometus Secundus sultanus Ottomanicus mures superavit expugnavit non solem urbem sed pariter ultimam partem imperii Romani.

Palatium Dolmabahçe[recensere | fontem recensere]

Palatium Dolmabahçe

Palatium Dolmabahçe (Latine: Palatium hortorum completorum) est aedificium Ottomanicum: Sultanus Abdulmecidus Primus architectis G. Balyano et N. Balyano mandavit, ut ab anno 1843 ad annum 1856 palatium aedificaretur. Sumptus aedificationis imperio Ottomanico adeo tolerari non potuerunt, ut concursus reipublicae evenit.

Palatium, simul maximum Turciae, 600 metrorum longum est. Ei 46 atria et 285 cubicula insunt. Area totalis est 45 000 m2 (11.1 acrarum). Aspectus externus partes eclecticismi ex generibus baroco, conchato, velut neoclassico comprendit. Intus pretiosae materiae adhibitae sunt: aurum, marmor, alabastrites, porphyr rubens. Inter plus quam 200 picturarum etiam quadam opera pictoris Russici Ioannis Ajvazovskij in palatio conservantur.

Mustapha Kemal Atatürk ultimas dies vitae suae in cubiculo palatii degebat. Sub mortem eius, 09.05 horae, indices omnium horologiorum palatii ad tempus ipsum ponati sunt. Adhuc horologium cubiculi loci eius mortis id tempus indicat.

Cisterna Basilica[recensere | fontem recensere]

Cisterna Basilica

Inter annos 532 et 542 imperator Romanus Iustinianus I cisternam Palatii Magni aedificaturam esse iussit. Nomen cum basilica seditione Nia appellata ineunte destructa coniunctum est.

Aqua ab silva Belogradiensi ad Constantinopolem accedebat, ubi in cisternam mensurarum centum quadraginta tres sexagies quinquies metrorum influit, quo fit, ut circiter 80 000 m3 aquae impleri possint.

Cisterna Basilica in pellicula James Bond Ab Russia cum amore ostenditur.

Fora[recensere | fontem recensere]

Forum Taksim[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Forum Taksim

Forum Taksim

Forum Taksim (olim de verbo Arabico تقسيم, "divisionis", derivatum, hoc Latine: Forum divisionis aquae) in Pera (Turcice: Beyoğlu) locatum est. Adhuc, iuxta forum, aedificium parietum vetum octonariorum divisionis aquae, ab silva Belogradiensi orientibus, conservatum est.

Hodie forum Taksim est compitum maius commeatus İstanbuli vehiculorum et ferriviae subterraneae Constantinopolitanae. Ab hoc İstiklal Caddesi (via libertatis) olim Grande rue de Pera (Perae Platea), ad occidentem via peditibus tantum patens una cum linea T2 tramviario nostalgico ad forum Tünel proficiscens et pedites et visitatores invitat.

Hippodromus (forum sultani Ahmedi)[recensere | fontem recensere]

Hippodromus

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Hippodromus (Constantinopolis)

Hippodromus vetus Romanus hodie nomine Turcico fori sultani Ahmedi, Sultanahmet Meydanı, appellatur. Olim centrum Imperii Romani Orientalis athleticum socialeque, nunc superficies duo metra supra vetam est, sed Obeliscus Theodosii et Obeliscus Constantini et pars Columnae Serpentinae visi possunt.

Incolae[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Index incolarum notorum Constantinopolis

Constantinopoli habitaverunt sultani, imperatores Romani et Latini, patriarchae, eruditi, machinatores, mercatores fere innumeri.

Coniunctiones communium[recensere | fontem recensere]

Constantinopoli duodesesptuaginta coniunctiones communium sunt, per exemplum[8]:

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "ACES> Home". ACES 
  2. "UNESCO | Historic Areas of Istanbul". Whc.unesco.org 
  3. E.g. Socrates Scholasticus, Historia ecclesiastica 6.1.12
  4. "Istanbul" in Concise Britannica: When the Republic of Turkey was founded in 1923, the capital was moved to Ankara, and Constantinople was officially renamed Istanbul in 1930.
  5. Demetrius John Georgacas, "The Names of Constantinople" in Transactions and Proceedings of the American Philological Association vol. 78 (1947) pp. 347–367.
  6. E.g. Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 4.49.1
  7. Textus apud livius.org
  8. http://web.archive.org/web/20160304205150/http://www.ibb.gov.tr/tr-TR/kurumsal/Birimler/DisIliskilerMd/Documents/kardessehirler/Kardessehir_IsbirligiveIyiNiyetProtokolu.pdf

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Historica
  • "Constantinopolis" in William Smith, ed., Dictionary of Greek and Roman Geography (Londinii, 1854) textus
  • Baynes, Norman H. (1949). Baynes, Norman H.; Moss, Henry S. L. B.. eds. Byzantium: An Introduction to East Roman Civilization. Oxonii: Clarendon Press. ISBN 1406756598 
  • Atil, Esin (1987). The Age of Sultan Süleyman the Magnificent. Vasingtoniae, D.C.: National Gallery of Art. ISBN 9780894680984 
  • Boyar, Ebru; Fleet, Kate (2010). A Social History of Ottoman Istanbul. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 9780521136235 
  • Çelik, Zeynep (1986). The Remaking of Istanbul: Portrait of an Ottoman City in the Nineteenth Century. Berkeley: University of California Press. ISBN 9780520082397 
  • Gregory, Timothy E. (2010). A History of Byzantium. Oxonii: Wiley. ISBN 140518471X 
  • Haldon, John F. (2002). Byzantium: A History (2nd ed.). Stroud: Tempus. ISBN 0752434721 
  • William Holden Hutton, Constantinople: the story of the old capital of the empire. Londinii: Dent, 1900 Textus apud archive.org
  • Isaac, Benjamin H. (1986). The Greek Settlements in Thrace Until the Macedonian Conquest. Lugduni Batavorum: Brill. ISBN 9004069216 
  • Landau, Jacob M. (1984). Atatürk and the Modernization of Turkey. Lugduni Batavorum: Brill. ISBN 9004070702 
  • Lewis, Bernard (1963). Istanbul and the Civilization of the Ottoman Empire. Norman Oclahomae: University of Oklahoma Press. ISBN 0806110600 
  • Limberis, Vasiliki (1994). Divine Heiress: The Virgin Mary and the Creation of Christian Constantinople. Londinii: Routledge. ISBN 0415096774 
  • Mansel, Philip. 1995. Constantinople: City of the World's Desire 1453-1924. Londinii: John Murray. ISBN 0-7195-5076-9.
Topographica et artistica
  • Thomas Allom, Robert Walsh, Constantinople, and the scenery of the seven churches of Asia Minor, illustrated in a series of drawings from nature. 2 voll. Londinii: Fisher, 1839 Vol. 1 vol. 2
  • B. Granville Baker, The Walls of Constantinople. Novi Eboraci: J. Pott, 1910 Textus apud archive.org
  • Bertrand Bareilles, Constantinople: ses cités franques et levantines (Péra, Galata, banlieue). Lutetiae: Bossard, 1918 Textus apud archive.org
  • Hermann Barth, Constantinople. Lutetiae: Librairie Renouard, 1913 (Francogallice) Textus apud archive.org
  • Demetrius Coufopoulos, A Guide to Constantinople. Londinii: A. & C. Black, 1910 Textus apud archive.org
  • Carolus Du Cange, Historia Byzantina duplici commentario illustrata (Lutetiae, 1680) Textus
  • John Freely, Ahmet H. Cakmak, Byzantine Monuments of Constantinople. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-77257-0 Paginae selectae
  • Edwin Augustus Grosvenor, Constantinople. Bostoniae: Roberts, 1895. 2 voll. Vol. 1 vol. 2
  • Edwin Augustus Grosvenor, The Hippodrome of Constantinople and its Still Existing Monuments. Londinii, 1889 Textus apud archive.org
  • R. Janin, Constantinople byzantine: développement urbain et répertoire topographique (Lutetiae: Institut Français d'Etudes Byzantines, 1950)
  • Paul Magdalino, Constantinople médiévale. Lutetiae: De Boccard, 1996 (Francogallice)
  • Paul Magdalino, Studies on the History and Topography of Byzantine Constantinople. Aldershot: Ashgate, 2007. ISBN 978-0-86078-999-4
  • Mamboury, Ernest (1953). The Tourists' Istanbul. Istanbul: Çituri Biraderler Basimevi 
  • Alexander van Millingen, Byzantine Churches in Constantinople: their history and architecture. Londinii: Macmillan, 1912 Textus apud gutenberg.org
  • Alexander van Millingen, Byzantine Constantinople: the walls of the city and adjoining historical sites. Londinii: John Murray, 1899 Textus apud archive.org
  • Alexander van Millingen, Warwick Goble, Constantinople: painted by Warwick Goble; described by Alexander van Millingen. Londinii: A. & C. Black, 1906 Textus apud archive.org
  • Wolfgang Müller-Wiener, Bildlexikon zur Topographie Istanbuls. Byzantion – Konstantinupolis – Istanbul bis zum Beginn des 17. Jahrhunderts. Tubingae, 1977. ISBN 3-8030-1022-5 (Theodisce)
  • Miss Pardoe, W. H. Bartlett, The Beauties of the Bosporus. Londinii: Virtue, 1838 Textus apud archive.org
De architectura
  • Bertram, Carol (2008). Imagining the Turkish House: Collective Visions of Home. Austin Texiae: University of Texas Press. ISBN 9780292718265 
  • Chamber of Architects of Turkey (2005). Architectural Guide to Istanbul: Galata. 2. Istanbul: Chamber of Architects of Turkey, Istanbul Metropolitan Branch. ISBN 9753958951 
  • Chamber of Architects of Turkey (2006a). Architectural Guide to Istanbul: Historic Peninsula. 1. Istanbul: Chamber of Architects of Turkey, Istanbul Metropolitan Branch. ISBN 9753958994 
  • Chamber of Architects of Turkey (2006b). Architectural Guide to Istanbul: Bosphorus & The Asian Side. 3. Istanbul: Chamber of Architects of Turkey, Istanbul Metropolitan Branch. ISBN 9753958978 
  • Chamber of Architects of Turkey (2006c). Architectural Guide to Istanbul: Modern & Contemporary. 4. Istanbul: Chamber of Architects of Turkey, Istanbul Metropolitan Branch. ISBN 975395896X 
De oeconomia et politica urbana
  • Paul André Desjardins, La Turquie officielle: Constantinople: son gouvernement, ses habitants, son présent et son avenir. Lutetiae: Libraries-Imprimeries Réunies, 1891 Textus apud archive.org
  • Henry Otis Dwight, Constantinople and its Problems: its peoples, customs, religions and progress. Londinii: Oliphant, 1901 Textus apud archive.org
  • Karpat, Kemal H. (1976). The Gecekondu: Rural Migration and Urbanization. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0521209544 
  • Parsons, Tom; Toda, Shinji; Stein, Ross S.; Barka, Aykut; Dieterich, James H. (2000). "Heightened Odds of Large Earthquakes Near Istanbul: An Interaction-Based Probability Calculation". Science 288 (5466): 661–665 
  • Turan, Neyran (2010). "Towards an Ecological Urbanism for Istanbul". In Sorensen, André; Okata, Junichiro. Megacities: Urban Form, Governance, and Sustainability. Library for Sustainable Urban Regeneration. Springer. pp. 223–42. ISBN 4431992669 
  • WCTR Society; Un'yu Seisaku Kenkyu Kiko (2004). Urban Transport and the Environment: An International Perspective. Emerald Group Publishing. ISBN 0080445128 
  • Clarence Richard Johnson, Constantinople to-day; or, The pathfinder survey of Constantinople; a study in oriental social life. Novi Eboraci: Macmillan, 1922 Textus apud archive.org
  • Keyder, Çaglar (1999). Istanbul: Between the Global and the Local. Lanham Terrae Mariae: Rowman & Littlefield. ISBN 084769495X 
Peregrinationes et commentaria veteriora
  • Louis Bonneville de Marsangy, Le chevalier de Vergennes. Son ambassade à Constantinople. 2 voll. Lutetiae: Plon, Nourrit, 1894 Vol. 1 vol. 2
  • Victor-Louis Bourrilly, Bertrand de La Borderie et le discours du voyage de Constantinople (1537-1538). Lutetiae: Henri Champion, 1911 Textus apud archive.org
  • Antoine Laurent Castellan, Lettres sur la Morée, l'Hellespont et Constantinople. 2 voll. Lutetiae: Nepveu, 1820. Vol. 1 exemplar alterum vol. 2
  • Charles White, Three Years in Constantinople; or, Domestic manners of the Turks in 1844. 3 voll. Londinii: Henry Colburn, 1845 Vol. 1 vol. 2 vol. 3
Peregrinationes et commentaria recentiora
Peregrinatio hodierna

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Constantinopolim spectant.