Isicium Hamburgense

E Vicipaedia
Ferculum puerile Iaponicum in popina inlatum: isicium Hamburgense, ofellae oryzae sub faciebus herois Anpanman inimicique Baikinman celatae, kinpira gobou, bacula e patatarum pulvere.

Isicium Hamburgense (Anglice Hamburg steak, antea Hamburg sausage, rarius Hamburg balls), est ofella vel isicium e bubula contusa factum. Anno circiter 1870 in Civitatibus Foederatis inventum est. Hodie saepissime in pastillum ad ferculum cito conficiendum immittitur, quod per omne mundum singulo vocabulo Hamburger ("pastillum Hamburgense") celebratur. In aliquibus civitatibus, inter quas Iaponia, Hamburg steak locum carnis in variis ferculis tenere solet, sicut olim alibi.

Ars coquinaria Iaponica: "Caril Asakusa" i.e. isicium Hamburgense cum iure caril oryzaque safrano tincta, in popina regionis urbanae Asakusa Tokii inlatum

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Praecepta
  • 1889 : Aunt Babette's Cook Book (Cincinnatis: Block, 1889) p. 56 ("Hamburger steak")