Ischaemum nativitatis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Monocotyledones 
Commelinidae 
Ordo : Poales 
Familia : Poaceae 
Genus : Ischaemum 
Species : I. nativitatis  
Ischaemum nativitatis  
Jansen ex Renvoize  

Ischaemum nativitatis est tropicum familiae Poacearum graminoideum, in Insula Christi Natalis, in territorio Australiano in Oceano Indico septentrio-orientali, endemicum. Epitheton specificum ex nomine nativitatis deducitur, ad feriam Christi Natalis pertinenti, secundum suum locum typicum.[1]

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Ischaemum nativitatis est gramen erectum et caespitosum, 250–700 mm altum, caulibus saepe ramosis nodisque glabris. Folia sunt 30–110 mm longa, 2.5–7 mm lata, et secus caulem dispersa. Duo racemi setosi sunt 15–50 mm longi, pedicellis longis pubentibusque, et rachibus binatisque sessilibus spiculis 4.5 mm longis et distincte aristatis. Glumae sunt coriaceae ad basim: glumae inferiori bidentataeque sunt duae alae membranaceae in dimidio apicali; glumae superiori est carina alata ad apicem et arista 6 mm longa. Floribus est lemma vitreum et palea coriacea circa 3.5 mm longa, arista lemmatis superioris 15 mm longa et torta ad basim.[1]

Distributio et habitatio[recensere | fontem recensere]

Hoc gramen, solum in Insula Christi Natalis inventum, est secus litora septentrionalia et occidentalia, in expositis saxorum calcareorum fastigiis post rupes marinas, in arenosis curalii, et ante confertas Scaevolae taccadae et Pandani christmatensis aggregationes disperse praesens.[1]

Historia taxinomica[recensere | fontem recensere]

Huic speciei est historia convoluta. Gramen primum observatum est, quamquam non rite descriptum, a Carolo Gulielmo Andrews anno 1900[2] et Henrico Nicolao Ridley anno 1906[3] ut Ischaemum foliosum var. leiophyllum Hack. ex Rendle nominatum, varietas in Insula Christi Natalis endemica. Cognovit autem Otto Stapf specimina ex Insula Christi Natalis capta esse separatam speciem, Ischaemum nativitatis Stapf; sed iterum nomen rite non publicatum est. Anno 1953, P. Jansen, plena descriptione publicata, nomen statuere conatus est, sed necessariam diagnosim Latinam non suppeditavit, nomine secundum Internationalem Nomenclaturae Botanicae Legem (Anglice: International Code of Botanical Nomenclature) iam inrito. Ad postremum, anno 1985, S. A. Renvoize, plena descriptione Latine publicata, nomen I. nativitatis rite statuit.[1]

Gramen ad Ischaemum foliosum Hack. ex Nova Caledonia et Vanuatu arte conectitur, ad quod aspectu accedit. Praesentes Ischaemi nativitatis alae latae in apicali glumarum inferiorum spicularum sessilium dimidio, longiores pili ad basim spiculae, glabri culmorum nodi, et glabra foliorum lamina vaginaeque adhiberi possunt ad distinguendas has duas species.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 Flora of Australia Online.
  2. Monogr. Christmas Island 192.
  3. J. Straits Branch, Royal Asiatic Society 45:243.

Fontes[recensere | fontem recensere]

stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!