Jump to content

Isadora (pellicula 1968)

E Vicipaedia
Isadora Duncan

Isadora est pellicula biographica Britanno-Francica anno 1968 a Karolo Reisz disposita, in qua Vanessa Redgrave partes primas agit. Qua pellicula vita vel potius amores Isadorae Duncan (18771927), praeclarae ballatricis Americanae, exponitur. Redgrave nominationem in praemium Oscar optimi generis actrici tribuendum accepit.

Isadora Duncan, ballatrix paene quinquagenaria et bohema rebellis per orbem terrarum nota, in parvo deversorio in Riparia Provinciae una cum socia sua Maria et scriba suo Rogerio vitam pauperem agit. Nam Isadora vitam suam tumultuosam arti, pulchritudini, libertati dedicatam retractare vult et memorià digna Rogerio dictat.

... et eius interpretatrix Vanessa Regrave eodem fere anno quo Isadora cinematographabatur.

Isadora in California educata iam ab ineunte aetate contemptum morum ostendit. Quondam enim combusta pactione nuptiali parentum suorum se dicat, ut nihil nisi artem pulchritudinemque persequatur.

Anno 1896, post tempus difficillimum in tumultuosis theatris varietatum Sicagensibus actum, Isadora familiam suam in Europam ducendam curat, ubi in informi ballatione et modo vestiendi classicos Graecos imitata celeriter successum adsequitur. Berolini in Gordon Craig, scaenographum iuvenem, et quidem primum amorem suum, incidit.

Cum illo homine novum mundum theatralem imaginatur. Sed anno 1906 Isadora, postquam filiam Deirdre parit Gordoni, qui etiam tum in matrimonio est, Lutetiam migrat, ubi consuetudinem amatoriam cum millionario Paride Singer init.

Singer donis Isadorae indulget, posteaque eam praedio amplo donat ad ambitiosam instituendam 'vitae scholam', ubi doctrina pulchritudinis et vitae simplicitatis instituatur. Anno 1910, Isidora filium Patricium ('Patrick') Augustum parit. Post partum filii Isadora cum Paride in Angliam revertitur. Mox tamen Isadora tranquillitate vitae satiata novam cum Armando clavilista suo rationem amatoriam init.

Attamen anno 1913, magna adficitur calamitate, cum Deirde et Patricius autocineto vecti incuria aurigae in undis Sequanae submerguntur. Isadora, magno dolore devastata, Paride relicto Europam lustrare coepit, donec anno 1921 occasionem ad condendam scholam ballationis in Unione Sovietica nanciscitur.

Flocci non facit paupertatem terrae Russicae nec rusticitatem plebis aspernatur. Mox Sergium Essenin, poetam illustrem sed praecipitem et devium, vehementer adamat illique paene necopinato nubit. Etiam Civitates Foederatas breviter visunt, sed infamiam capiunt malis moribus, sicut Essenin inprobis facinoribus, nec non Isadora nudatis papillis saltans.

Autocinetum lusorium huius fere generis Isadorae Duncan calamitati fuit.

Isadora Nicaeam Franciae reversa post infelix matrimonium breve (1922-1923) vitam suam recordatura se renovare conatur. Itaque ut novam scholam ballationis condat, epulis festivis bona sua venalia proponit. Dum haec aguntur, repentina effascinatione cum quodam iuvene lascivo Italiano excursionem autocineticam accipit. Cum autocineto lusorio per viam litoralem furiato cursu provehuntur, accidit, ut longa rica sifonea Isidorae in radiis rotae adhaeresceret ac triste eam strangularet.

Sic finitur vita mulieris, quae etiam nunc mater ballationis modernae appellatur.

Distributio histrionum (partim)

[recensere | fontem recensere]
Partes primariae
Partes secundariae

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]