Irfaan Ali

E Vicipaedia
Wikidata Irfaan Ali
Res apud Vicidata repertae:
Irfaan Ali: imago
Nativitas: 25 Aprilis 1980; Leonora

Officium

Officium: President of Guyana
Munus: civil servant, politicus

Consociatio

Factio: People's Progressive Party

Irfaan Ali, plenius Mohamed Irfaan Ali (Leonorae in oppido die 25 Aprilis 1980 natus) est politicus Guianae.

Filius praeceptorum, partim in insula Leguan atque partim Georgiopoli educatus est ubi collegium Sancti Stanislai frequentavit. Alumnus est universitatis Indiarum Occidentalium ubi architecturae urbanae studuit. Apud Argentariam Evolutionis Caribicam[en] regimenque Guianense de constructione urbana operam dedit. Ab anno 2005 legatus est parlamento Guianensi; post annum 2009 minister habitationis et minister periegesis functus est. Comitiis anni 2020 officium praesidis petivit, bono successu, atque die 2 Augusti 2020 inauguratus est.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexica biographica:  • Black Past
Praesides Guianae