Iracundi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Epistula aperta Rolando L. Redmond die 20 Maii 1950 missa, exemplar sine subscriptionibus inter chartas Heddae Sterne, typographema, 28 x 22 cm.

Iracundi[1] (Anglice The Irascibles) vel Duodeviginti Iracundi[2] (Irascible 18) fuerunt grex artificum abstractorum Americanorum qui epistulam apertam die 20 Maii 1950 scriptam praesidique Musei Artis Metropolitani missam subscripserunt, qua American Painting Today—1950 exhibitionem musei reiecerunt et certamen comitans vitaverunt. Commentarii in mediis prolatis et photographema quod in Life magazina apparuit, nunc res iconica, eis famam dederunt, notionem expressionismi abstracti populo grata fecit, eosque primam huius motus artis aetatem constituit.

Epistulam subscripserunt (primo ordine) Iacobus Ernst, Adolphus Gottlieb, Robertus Motherwell, Gulielmus Baziotes, Ioannes Hofmann, Barnett Newman, Clyfford Still, Ricardus Pousette-Dart, Theodorus Stamos, Ad Reinhardt, Jackson Pollock, Marcus Rothko, Bradley Walker Tomlin, Gulielmus de Kooning, Hedda Sterne, Iacobus Brooks, Weldon Kees, Fritz Bultman. Sculptores sustinentes fuerunt Herbertus Ferber, David Smith, Ibram Lassaw, Maria Callery, Day Schnabel, Seymour Lipton, Petrus Grippe, Theodorus Roszak, David Hare, Ludovica Bourgeois.[3]

Edictum ipsum in prima pagina diarii New York Times die 22 Maii patefacta est.[3]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  3. 3.0 3.1 "18 Painters Boycott Metropolitan; Charge 'Hostility to Advanced Art'". 22 Maii 1950 .