Iosue White
Iosue Daniel White (natus Greenvillae Carolinae Meridianae die 11 Februarii 1914; mortuus Manhasset Novi Eboraci die 5 Septembris 1969), Josh White vulgo appellatus, fuit cantor, citharista, scriptor carminum, histrio, et activista iurum civilium Americanus. Musicam per machinam phonographice nominibus Pinewood Tom et Tippy Barton annis 1930 praeterea impressit.
Eruditus est in Civitatibus Foederatis Meridianis decennia annorum 1920 et 1930. Artifex discorum phyleticorum iuvenis factus est, qui impressiones generum variorum per machinam phonographice fecit, inter quae caerulea pedemontana, caerulea rustica, musica evangelii, et carmina obtestationis socialis. Anno 1931, Urbem Novem Eboracum migravit, et mox carminibus inclutus fuit. Inter suum repertorium erant caerulea urbana, iaz, traditionalia carmina vulgaria, et carmina obtestationis politicae, ac histrio multum in radiophonia audiebatur, multumque in theatro Broadwayensi et pelliculis videbatur.
White tempore Depressionis Oeconomicae Magnae et Neotii Novi erat maximus Praesidis Franklinus D. Roosevelt amicus et conscius Afroamericanus. Eius autem habitus contra segregationistas et pro iuribus humanis internationalibus in multis impressionis musicis et orationibus in contionibus politicis auditi a demagogis McCarthyisticis mox adhibebantur praetextum appellationis communistae, ad eum calumniandum et vexandum. Ab 1947 ad medios annos 1960, White in Red Scare anticommunistico illaqueabatur, ex eo eius aestimatio violata est.
Eius modus musicus futuras artificum musicorum aetates movit, inter quos insigniter Brownie McGhee; Petrus Seeger; Lena Horne; Dorothea Dandridge; Nathanael "Rex" Cole; Harrius Belafonte; Lonnie Donegan; Eartha Kitt; Alexis Korner; Odetta; Elvis Presley; Tracy Chapman; Ioanna Armatrading; Kingston Trio; Fratres Clancy et Tommy Makem; Merle Travis; David Van Ronk; Petrus, Paulus, et Maria; Robertus Dylan; Ericus Weissberg; Iuditha Collins; Michael Bloomfield; Danniel Kalb; Rogerius McGuinn; David Crosby; Ricardus Havens; Donaldus McLean; Roy Harper; Ry Cooder; Ioannes Fogerty; Eva Cassidy; et Iacobus White.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Harper, Colin. 2002. Dazzling Stranger: Bert Jansch and the British Folk and Blues Revival
- Shelton, Robert. 1963. The Josh White Songbook (with Biography). Quadrangle Books, Inc.
- Siegel, Dorothy Schainman. 1991. The Glory Road: The Story of Josh White. White Hall Virginiae: Shoe Tree Press. ISBN 1558702172.
- Wald, Elijah. 2000. Josh White: Society Blues. Amherstiae: University of Massachusetts Press.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Iosue White spectant. |
Lexica biographica: • Store norske leksikon • |
- Biographia. culturalequity.org.
- Biographia. joshwhitejr.com.
- De Josh White in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)
- De Libby Holman et Iosue White. Jewish Quarterly. jewishquarterly.org
- Guyer, Amanda. "Josh White." toto.lib.unca.edu
- Imago phonodisci The Josh White Guitar Method. wirz.de.
- Wald, Elijah. Biographia. elijahwald.com
Pelliculae
[recensere | fontem recensere]- White cum Judy White filia carmen "Nobody Knows You When You're Down and Out" canit. Televisio Suecica, 1965.
- White carmen "Joshua Fit the Battle of Jericho" canit. BBC-TV, 1967.