Iosias (rex)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Rex Iosias a Iulio Schnorr von Carolsfeld pictus.
Rex Iosias in vitreis ecclesiae communis Groslay, quae radicem Iesse demonstrat.

Iosias (Hebraice יֹאשִׁיָּהוּ Jôšijjā́hû; Graece Ἰωσίας; natus circa annum 647 a.C.n.; mortuus 609 a.C.n.) fuit ab anno 640 a.C.n. usque ad annum 609 a.C.n. rex regni Iudae (regni meridiani) e domu David oriundus. Patre Amon occiso, octo annos natus rex factus est. Fili Ioachaz, Ioachim, et Sedecia post eum regnaverunt.

Traditio biblica[recensere | fontem recensere]

Iam in I Rg 13,2 Iosias nominatim a propheta quodam annuntiatur[1] - tempore regum Roboam et Ieroboam I, id est fere 300 annos antequam Iosias regnum obtinuit! Narratio evidenter (forse a sic dicto Deuteronomista) retracta est posteram de Iosia rege narrationem respiciens, quae regem legem Iudaicam observasse ac montheismo favisse tradit. Cultum aliorum deorum dearumque prorsus renuisse fertur (II Rg 22-23 et II Par 34-35). Liturgiam Iudaicam in templo Hierosolymitano renovavit, Pascha restituit. Corpus iuris, quod in templo restaurando inventum est (II Rg 22,8-20),[2] traditione cum Deuteronomio exaequatur.

Fides historica[recensere | fontem recensere]

Adhuc multum ac varie disputatur, quatenus narratio biblica rebus Iosia rege gestis respondeat. Narrationem causis religionis renovatae, ut auctori optimae videbatur, maxime formatam esse constat. Tamen plerique scientifici arbitrantur Iosiam re vera religionem reformasse, ad quam reformationem imprimis "purgationem" templi ac vetitum aliorum deorum nisi JHVH aliorumque locorum cultus nisi Hierosolyma pertinuisset. Narratio litteras antiquas et accipit et noviter interpretatur, quare narrationi "primaria fontis historici vis ad religiosoam Iudae historiam in tempore regni exeuntis reconstruendam competit".[3]

Iosias quadam virium defectione imperiorum et Aegyptiaci et Assyrici usus est, ut regnum suum super tribus septentrionales propagaret et sub uno rege Iudaico, cuius caput esset Hierosolyma, conciliaret.

Tempore Iosiae etiam narrationes et litterae, quibus religiones ac historiae Israeliticae traditae sunt, colligi coeptae sunt, etsi Tanach sive Vetus Testamentum, ut nunc adest, multo post confectum est. Cultus ac dei regionales repulsi sunt, ambiguo eventu tamen, cum in domibus privatis saeculi VII. figurinae Astarte deae repertae sint[4] ac reges, qui Iosiam secuti essent, "fecerunt malum in conspectu Domini," id est ab unico deo JHVH defecissent.[5]

Mors Iosiae[recensere | fontem recensere]

Mense Iunio 609 a.C.n. pharao Necho II in Mesopotamiam profectus est, ut Assyrios contra Babylonios adiuvaret. Iosias, cum copias Aegyptiacas prope Megiddo a transeundo impedire vellet, necatus est.

29 In diebus eius ascendit pharao Nechao rex Aegypti contra regem Assyriorum ad flumen Euphraten. Et abiit Iosias rex in occursum eius, qui occidit eum in Mageddo, cum vidisset eum. 30 Et portaverunt eum in curru servi sui mortuum de Mageddo et pertulerunt in Ierusalem et sepelierunt eum in sepulcro suo.[6]

Liber II Regum nihil de proelio tradit et regem statim mortuum esse vult, liber II Paralipomenon demum plenius de proelio narrat et regem tantum vulneratum ac postea Hierosolymis mortuum esse narrat:

20 Postquam instauraverat Iosias templum, ascendit Nechao rex Aegypti ad pugnandum in Charchamis iuxta Euphraten. Et processit in occursum eius Iosias. 21 At ille, missis ad eum nuntiis, ait: “Quid mihi et tibi est, rex Iudae? Non adversum te hodie venio, sed contra aliam pugno domum, ad quam me Deus festinato ire praecepit. Desine adversum Deum facere, qui mecum est, ne interficiat te”. 22 Noluit Iosias reverti, sed audacter praeparavit contra eum bellum nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei; verum perrexit, ut dimicaret in campo Mageddo. 23 Ibique vulneratus a sagittariis dixit pueris suis: “Educite me de proelio, quia oppido vulneratus sum”. 24 Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum eius et asportaverunt in Ierusalem. Mortuusque est et sepultus in sepulcris patrum suorum; et universus Iuda et Ierusalem luxerunt eum.[7]

Quidam scientifici reformationem Iosiae cum proventu Ieremiae prophetae coniungunt, qui planctum super Iosiam fecit.[8] In libro Ecclesiastico Iosias exemplar regis Iudaici laudatur.[9].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Altare, altare, haec dicit Dominus: Ecce filius nascetur domui David, Iosias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum, qui nunc in te immolant, et ossa hominum super te incendent
  2. 8 Dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam: Librum legis repperi in domo Domini!. ( ... ) 10 Quem cum legisset Saphan coram rege, 11 et audisset rex verba libri legis, scidit vestimenta sua 12 et praecepit ( ... ) dicens: 13 Ite et consulite Dominum super me et super populo et super omni Iuda de verbis voluminis istius ( ... ). 14 Ierunt itaque ( ... ) ad Holdam propheten uxorem ( ... ) 15 et illa respondit eis: ( ... ) 16 Haec dicit Dominus: Ecce ego adducam mala super locum hunc et super habitatores eius omnia verba libri, quae legit rex Iudae, 17 quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis irritantes me in cunctis operibus manuum suarum ( ... ). 18 Regi autem Iudae, qui misit vos, ut consuleretis Dominum, sic dicetis: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Pro eo quod audisti verba voluminis, 19 et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum et habitatores eius, quo videlicet fierent in stuporem et in maledictum, et scidisti vestimenta tua et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus; 20 idcirco colligam te ad patres tuos, et colligeris ad sepulcrum tuum in pace, ut non videant oculi tui omnia mala, quae inducturus sum super locum istum.
  3. Michael Pietsch: Die Kultreform Josias. Studien zur Religionsgeschichte Israels in der späten Königszeit (Tubingae: 2013), 472 ("kommt der Erzählung eine erstrangige Bedeutung als historische Quelle für die Rekonstruktion der Religionsgeschichte Judas in der späten Königszeit zu").
  4. Israel Finkelstein, Neil A. Silberman: Keine Posaunen vor Jericho: Die archäologische Wahrheit über die Bibel, ed. quarta 4 (Monaci: Beck, ISBN 978-3-406-49321-8), 309.
  5. II Rg 23,32; II Rg 24,9; II Rg 24,19.
  6. (II Rg 23,29
  7. II Par 35,20-24.
  8. II Par 35,35.
  9. Sir 49

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ernst Würthwein: Die Josianische Reform und das Deuteronomium. In: Zeitschrift für Theologie und Kirche. Vol. 73, No. 4, 1976, p. 395–423.
  • Herbert Donner: Geschichte des Volkes Israel und seiner Nachbarn in Grundzügen (2/4/2); 3. ed. Vandenhoeck & Ruprecht, Gottingae 2001, ISBN 3-525-51680-0.
  • Rainer Kessler: Josia. In: Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon (BBKL). Vol. 3, Bautz, Herzberg 1992, ISBN 3-88309-035-2, coll. 714–716.
  • Michael Pietsch: Die Kultreform Josias. Studien zur Religionsgeschichte Israels in der späten Königszeit (= Forschungen zum Alten Testament. Vol. 86). Mohr Siebeck, Tubingae 2013, ISBN 978-3-16-152273-4.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Iosiam spectant.