Iosephus Peano

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Iosephus Peano
Res apud Vicidata repertae:
Iosephus Peano: imago
Nativitas: 27 Augusti 1858; Cuneum
Obitus: 20 Aprilis 1932; Augusta Taurinorum
Patria: Italia

Officium

Munus: mathematicus, philosophus

Iosephus Peano, vulgo Giuseppe Peano (natus die 27 Augusti 1858; mortuus die 20 Aprilis 1932) fuit mathematicus Italianus et per multos annos professor rerum mathematicarum apud universitatem Taurinensem. Fuit inter conditores studiorum logicae mathematicae et theoriae copiarum. Scripsit libros et commentationes fere ducentos, inter quos Latine anno 1889 Arithmetices principia.

Postea se implicavit in creatione linguae internationalis, principiis linguae Latinae utens. Ipse "Interlingua" appellavit, sed ab Interlingua hodie cognita differt. A recentioribus igitur seu "Interlingua de Peano" seu "Latino sine Flexione" nuncupatur.

Opera[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!