Iosephus Malègue

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Iosephus Malègue
Res apud Vicidata repertae:
Iosephus Malègue: imago
Iosephus Malègue: subscriptio
Nativitas: 8 Decembris 1876; La Tour-d'Auvergne
Obitus: 30 Decembris 1940; Portus Namnetum
Patria: Francia
Nomen nativum: Joseph Marie Malègue

Officium

Munus: Scriptor

Consociatio

Familia

Genitores: François Malègue;
Coniunx: Yvonne Pouzin

Memoria

Laurae: Q3405603
Sepultura: Miséricorde cemetery

Iosephus Malègue, natus die 8 Decembris 1878 et mortuus die 30 Decembris anno 1940, fuit scriptor Francogallicus.

Natus est familiâ classis mediae ruralis, conexiones habenti cum optimatibus catholicis quorum tunc temporis favor sensim minuebatur, quod perspicue descripsit Daniel Halevi in libro De eversione optimatum, quippe cui, republica anno 1870 instaratâ, nova classis socialis ascendens favensque regimini republicano successisset. Haec condicio primum magnum discrimen peperit catholicismo in Francogallia. Ad haec, nova lex anni 1905 qua res religionis cum rebus rei publicae secernuntur discrimen auget, quod familiam Iosephi Malègue quoque funditus attigit.

Secundum discrimen cui nomen "quaestio modernistica" (1907), nova doctrina est quae funditus veritatem Evangeliorum labefacit, fortiterque compaginem hominum cui Iosephus Malègue participaverat commovet. Hac in rerum perturbatione videt Stephanus Fouilloux quasi seminarium catholicismi hodierni.

His rebus condicionibusque novis cognitis, Iosephus Malègue per quindecim annos studiorum Parisiis effectorum cum fautoribus diversis harum mutationum, quas aegre ferebant catholici, notitias habuit.

Magnam quoque variis in scientiis doctrinam sibi paravit ut posset melius fundamenta mutatarum rerum quas catholici scriptores perperam saepe intellegebant, melius perspicere.

Eius prima fabella Milesia[recensere | fontem recensere]

Eius prima fabella cui nomen Augustin ou Le Maître est là (Augustinus sive Magister adest) quam ab anno 1912 incepit componere, in lucem prodiit anno 1933. Hoc opus eum, quamvis sero, in seriem principum scriptorum collocat. Secundum Aemilium Goichot, ut anno 1988 aiebat, fabella illa praecipua narratio est quae ad modernismum pertinet describendum. Hoc discrimen de quo fabella loquitur periculosius fuit catholicismo quippe quod acu fidem ipsam tetigisset.

In Augustini fabella, narratione vere "philosophica" de morte Dei (ut ait Lebrec) disceptanti, in qua narratur de pulchritudine feminarum, de mira amoenitate terrarum, miscendo inter se fragores, colores, nidoresque naturae, nascuntur cogitationes acutae quae lectores funditus medullitusque usque ad profundum pectus tangunt.

Mox domus editoria "Le Cerf" denuo fabellam cui nomen "Augustinus sive Magister adest" edet anno 2014 incipienti.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Une forme spéciale de chômage: le travail casuel dans les ports anglais, Rousseau, Lutetiae, 1913.
  • Augustin ou le Maître est là, roman, Spes, Lutetiae 1933 (Paginae selectae apud Google Books). Dedicavit hanc primam mythistoriam, cui titulus Augustinus sive Magister adest, uxori his verbis latinis : HOC TIBI OPUS ADSCRIPTUM CUIUS OPERA SCRIPTUM SORORI SPONSAE.
  • Pénombres, glanes et approches théologiques, essai, Spes, Lutetiae, 1939
  • Pierres noires. Les classes moyennes du Salut, roman, Spes, Lutetiae,1958
  • Sous la meule de Dieu et autres contes, Spes, Lutetiae, 1965
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Fons[recensere | fontem recensere]

{{Magnam partem e lemmate fr:Joseph Malègue translatum est}}

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iosephum Malègue spectant.