Roman numeral 10000 CC DD.svg

Iosephus Ludovicus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Iosephus Ludovicus anno 1941.l Photographema a Carolo Van Vechten factum.
Iosephus Ludovicus anno 1937.
Iosephus Ludovicus secundo bello mundano militavit.
Congressional Gold Medal honori Iosephi Ludovici anno 1982 factum.

Iosephus Ludovicus (natus Joseph Louis Barrow prope LaFayette vicum rusticum Alabamae die 13 Maii 1914; mortuus Paradise in oppido Nivatae die 12 Aprilis 1981), Joe Louis ('Iosephus Ludovicus') ad artem pugilisticam pertinens et Brown Bomber ('Bombifer Brunus') a diurnariis per ludibrium appellatus, fuit pugil professionalis Americanus, qui ab anno 1934 ad annum 1951 certabat. Qui, summus mundi athleta pugilisticus ab anno 1937 ad annum 1949, habetur unus e maximis pugilibus heavyweight omnium temporum. Regnavit 140 menses continuos, cum in viginti sex pugilationibus summis certaret. (Pugna vicensima septima, contra Ezzard Charles anno 1950, provocatio tituli erat, ergo non in eius regno enumeratur.) Victor fuit in viginti quinque continuis tituli defensionibus.[1] International Boxing Research Organization eum in primo numero pugilum heavyweight omnium temporum anno 2005,[2] et The Ring magazina eum in summo loco in indice "centum maximorum punctorum omnium temporum" anno 2004 habuit.[3] Cab Calloway in carmine "Ol’ Joe Louis" mense Augusto 1949 honoravit.[4]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Joe Louis," Encyclopaedia Britannica.
  2. Webarchive of International Boxing Research Organization he has 19 gold medals, 8 silver, and 3 bronze (March 2005). "All Time Rankings" .
  3. "Joe Louis (1914–1981)". The American Experience The Fight. Public Broadcasting System. 22 Septembris 2004 .
  4. "Cab Calloway in Chronology," Ol' Joe Louis (08-18-49).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iosephum Ludovicum spectant.
Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Iosephum Ludovicum spectant.