Latinitas nondum censa

Iosephus II (Patriarcha Constantinopolitanus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pictura anno fere 1461 a Benotio in Sacello Magorum Florentiae effecta quae Iosephum secundum figurare censetur

Iosephus II (natus anno 1360; mortuus anno 1439) fuit Patriarcha Oecumenicus Constantinopolitanus ab anno 1416 usque ad mortem. Annis 1438/39 in partem Concilii Basiliensis unionem ecclesiarum restituendi causa venit. Ut imperator Byzantinus Ioannes VIII Palaeologus et Metropolita russicus Isidorus Kioviensis, adiutor unionis fuit et paulo ante obiit primatum Papae accepit. Decretum unionis concilio subscriptum est a 31 clericis et a imperatore Byzantino, sed ab Ecclesiis Orthodoxis numquam acceptum est differentiarum fidei causa et ita non validum erat. 21 subscriptorum subscriptionem suam usque ad annum 1445 revocaverunt.

Hodierna die reliquiae Iosephi II in basilica sanctae Mariae novae (Italice Basilica di Santa Maria Novella) Florentiae requiescunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iosephum II spectant.