Iosephus Grünwidl
Iosephus Grünwidl (natus die 31 Ianuarii 1963 in Hollabrunn) est sacerdos catholicus Austriacus et inde a mense Octobri 2025 archiepiscopus Vindobonensis nominatus.
Anno 1981, absolutorio scholastico in urbe natali recepto, Vindobonae in seminarium sacerdotale intravit studens in Alma Mater Rudolphina Vindobonensi. Eodem tempore autem organo quoque ferventer studuit. Anno 1984 Herbipoli consilium magis sincerum cepit sacerdotii amplectendi. Scripta scientifica praetitulata Das Leiden ist in Gott. Zur Kreuzestheologie Jürgen Moltmanns (de theologia crucis Georgio Moltmann interprete), theologicis studiis finem dedit. Id munus anno 1987 confectum professor Iosephus Weismayer tuitus erat atque approbavit.[1]
Anno 1987 diaconus factus est ab episcopo auxiliari Helimuto Krätzl. Diaconatum peregit in parochia Perchtoldsdorf in Austria Inferiore. Die 29 Iunii 1988 in Ecclesia Cathedrali Sancti Stephani Vindobonensi cardinalis Franciscus König eum ordinavit in presbyteratum.[2]
Annis inter 1988 et 1991 capellanus fuit in fano Ioannis Nepomuceni (Leopoldstadt) et annis inter 1991 et 1993 curatus cathedralis Novostadii. Sequebatur (usque annum 1995) cura iuventutis religiosae Vindobonensis. Anno 1995 secretarius archiepiscopi modo electi Christophori Schönborn factus est. Quod officium terminatum est anno 1998. Annis inter 1998 et 2014, Grünwidl animas curandas habuit in parochia Kirchberg am Wechsel (cum vicis filialibus Feistritz, St. Corona et Trattenbach). Annis inter 2007 et 2014 decanus fuit in Kirchberg am Wechsel. Annis inter 2014 et 2023 moderator parochialis fuit in Perchtoldsdorf (ex anno 2016 ibidem et decani munere fungebatur). Annis inter 2016 et 2023 ei licuit, ut consilio sacerdotali Vindobonensi praeesset. Mense Ianuario 2023 vicarius episcopalis nominatus est, donec his rebus anno 2025 ineunte abrenutiaturus esset. Novembri 2024 canonicus cathedralis honorarius Vindobonensis. Die 22 Ianuarii 2025 Franciscus eum administratorem apostolicum Vindobonae creavit.[3] Die 17 Octobris 2025 novus archiepiscopus Vindobonensis declaratus est a summo pontifice Leone XIV.[4]
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Josef Grünwidl in paginis archidioecesis Vindobonensis
- Grünwidl in hierarchia ecclesiastica
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ citatio in Foedere bibliothecarum Austriarcarum
- ↑ "Erzdiözese Wien: Josef Grünwidl Apostolischer Administrator" - apud: kathpress.at, 22.1.2025
- ↑ "Rinuncia dell'Arcivescovo Metropolita di Wien (Austria) e nomina dell'Amministratore Apostolico sede vacante".
- ↑ "Nomina dell'Arcivescovo Metropolita di Wien (Austria)"