Jump to content

Iosephus Elsner

E Vicipaedia
Iosephus Elsner (imago medio saeculo undevicesimo publici iuris facta).

Iosephus Elsner (Grotkoviae die 1 Iunii 1769 natus; Varsoviae die 18 Aprilis 1854 mortuus) fuit compositor musicus Polonus.

Silesiam natalem relinquens, Vindobonam studiorum causa petiit; postea Brunnae musicus instrumentalis factus est, deinde Leopoli. Anno autem 1799 Varsoviam venit, ubi usque ad finem vitae mansit Munus rectoris Instituti Musicae et Artis Rhetoricae a se fundati ac professoris Universitatis Varsoviensis exercuit. Inter eius discipulos numeratur Fridericus Chopin.[1]

Inter eius opera habentur dramata melica, missae, offertoria, necnon multae aliae compositiones musicae, sed et tractatus de theoria musicae.[2] Inter missas sunt quae textum liturgicum Latinum sequuntur; aliae vero, lingua Polonica confectae, a populo canendae sunt dum caeremoniae sacrae a celebrante submissa voce peraguntur: hoc genus ‘missa popularis’ (Polonice msza ludowa) dicitur.

Tamquam magnum opus habetur vero Passio Domini nostri Iesu Christi, oratorium ecclesiasticum (uti? compositor ipse in pagina prima scripsit), cuius editio hodierna sexcentis fere paginis constat.[3]

  1. Nowak-Romanowicz, Alina (1987), "Elsner Józef Antoni Franciszek," in Elisabeth Dziębowska (ed.), Encyklopedia Muzyczna PWM, Część biograficzna, EFG, 19–32. ISBN 83-224-0344-5.
  2. Elsner, Iosephus (1957), Sumariusz moich utworów muzycznych z objaśnieniami o czynnościach i działaniach moich jako artysty muzycznego. (ed. Alina Nowak-Romanowicz), Varsoviae: Państwowe Wydawnictwo Muzyczne.
  3. Elsner, Iosephus (2024), Passio Domini nostri Jesu Christi. Critical edition, edited by Paulina Halamska. [Monumenta Musicae in Polonia, ser. E] 599 pp. Varsoviae: Instytut Sztuki PAN. ISBN 978-83-66519-86-2.