Iosephus Binghamus

E Vicipaedia
(Redirectum de Iosephus Bingham)
Wikidata Iosephus Binghamus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: September 1668; Wakefeldia
Obitus: 17 Augusti 1723; Havant
Patria: Britannia

Familia

Proles: Richard Bingham

Iosephus Binghamus,[1] vulgo Joseph Bingham (natus Vigiliae Campo in comitatu Eboracensi mense Septembri anni 1668, mortuus 17 Augusti 1723) eruditus et professor historiae ecclesiae Anglicus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

In oppido natali rudimenta prima accepit. Collegii Universitatis apud Oxonienses alumnus, socius atque tutor fuit. Haud faste sermo quem de terminis Personae et Substantiae apud Patres usitatis apud Vice-cancellarium fecit male receptus est haereseosque rumoribus grassantibus universitatem sodalitatemque relinquere se coactum esse iudicavit. Munificentia autem Iohannis Radcliffe, medicinae doctoris, eodem oppido oriundi ac schola provecti Rector parochiae Headbournworthy prope Wintoniam in agro Hantoniensi sitae nominatus est. Ibi eandem homiliam qui furorem suscitaverat, coram episcopo Morley (cuius bibliothecae aditus Binghamo patebat) summa cum laude dedit.

Bingham magnum opus, scilicet Origines Ecclesiasticas (sive sub-titulo Anglico Antiquities of the Christian Church) scribendum, quod maxima felicitate ad terminum duxit, in animo habebat. Bingham ecclesiae catholicae saeculorum quinque primorum structuras necnon vectigalia exposuit.

Wintoniae episcopus, Ionathan Trelawny, Binghamum in rectoriam ecclesiae Havantinae, ubi opibus pluribus fruebatur, transtulit. Nefaste anno 1720 divitias paene omnes suas apud marium meridionalium societatis coactores argentarios amisit. Vidua eius post eius mortem paupertate affligebatur.

Binghamii antiquarii praeclari opus diserte et mente sincere confectum quo Ecclesiae Anglicanae privilegia defendebat lectores plurimos foras Magnae Britanniae (apud rerum historicarum scriptorem Britannum Edwardum Gibbon etiam auctoritatem exercuit) invenit. Anno 1758 Latine convertit Iohannes Henricus Grischovius Halaeque Magdeburgicae edidit.

Binghamii filius atque profilius ad eius instar statum clericalem adoptaverunt.

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide e.g. titulum: "Iosephus Binghamus, Operum quae exstant volumen tertium continens Originum III.-IV." catalogus