Iosephus Biner

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Iosephus Biner
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 16 Iulii 1697; Gluringen
Obitus: 24 Martii 1766; Sumelocenna
Patria: Helvetia

Officium

Munus: Rerum gestarum scriptor, professor, theologus
Patronus: University of Innsbruck, University of Ingolstadt

Consociatio

Religio: Catholicismus

Iosephus (Theodisce Joseph) Biner, die 16 Iulii 1697 in Gluringen natus et 24 Martii 1766 Sumelocennae mortuus, fuit Iesuita, theologus et iuris canonici peritus Helveticus.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

Iesuita ab anno 1715, sacerdos ab anno 1729. In Universitate Lucernensi aliisque academiis docebat; rector Universitatis Albertinae Friburgensis Brisgaudiae ab anno 1760 ad 1765 erat et ab anno 1765 rector Sumelocennae scholae superioris. Permulta contra protestantes scripsit necnon Apparatum eruditionis encyclopaedicum.

Opera Latina[recensere | fontem recensere]

  • Casus iuridicus in titulum de testamentis et ultimis voluntatibus, Aeniponti 1747. (hic)
  • Dissertationes iuridicae de pactis et contractibus, Augustae Vindelicorum 1750. (hic)
  • Dissertationes juridicae de jure beneficiali et patronatus, Augustae Vindelicorum 1750. (hic)
  • Apparatus Eruditionis Ad Jurisprudentiam, Praesertim Ecclesiasticam, Augustae Vindelicorum [s. a.] 1754–1766:
1. De Iure in genere. (1754) (hic)
2. De Iure Naturae et Gentium, de Iure Positivo Divino et Apostolico). (1754) (hic)
3. De iure synodali universali. (1754) (hic)
4. De Iure Synodali Universali. (1754) (hic)
5. De Iure Synodali Provinciali, ac Provinciarum Statu. (1754) (hic)
6. De Iure Synodali Provinciali, ac Provinciarum Statu. (1754) (hic)
7. De Jure Sinodali, Publico S. R. J. & Provinciarum Statu, Saeculo XVI. (1754) (hic)
8. Complectens Statum Ecclesiasticum Et Politicum Germaniae Et Galliae Saeculo XVII. (1762) (hic)
9. Complectens Statum Regnorum Et Rerumpublicarum Saeculi XVII. (1764) (hic)
10. Complectens Statum Ecclesiasticum Et Politicum Saeculi XVIII. (1765) (hic)
11. Complectens Synopsin Bullarii Romani, Et Vitae Pontificum Cum Variis Observationibus. (1766) (hic)
12. Complectens Historiam Ecclesiasticam Et Politicam Asiae, Africae, Et Americae. (1766) (hic)
13. Complectens Indicem Materiarum, Quae In Omnibus Huius Operis Partibus Continentur. (1766) (hic)
  • De iure primarum precum, Venetiis 1762.
  • De usuris, Venetiis 1762.
  • De rigore poenitentiae saeculo III, Venetiis 1762.
  • An protestantes iustam excusationem habeant cur in concilio Tridentino non comparuerint eique obedire detrectaverint?, Venetiis 1762.
  • Tractatus Theologico-Juridicus De Summa Trinitate, Fide Catholica, Et Hierarchia Ecclesiastica, Augustae Vindelicorum [s. a.] 1765. (hic)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum