Iosephus Abad Santos

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Iosephus Abad Santos
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 19 Februarii 1886; Urbs Sanctis Fernandi, Pampanga
Obitus: 2 Maii 1942;
Patria: Philippinae

Iosephus Abad Santos y Basco (natus urbe Sancti Ferdinandi die 19 Februarii 1886; interfectus apud Malabang die 2 Maii 1942) fuit iudex principalis, quintus ille, insularum Philippinarum. Anno 1942 locum tenuit praesidis Philippinarum.

Anno 1919 Iosephus Abad Santos particeps fuit Missionis ad Libertatem Philippinarum Suadendam. Eodem anno cum aliis initia Collegii Puellarum Philippinici praeparavit. Ab anno 1921 fuit causidicus generalis (Attorney General); a die 24 Decembris 1941 fuit iudex principalis (Chief Justice). Iaponensibus insulas debellantibus, Manuele Quezon ad Australiam et in Civitates Foederatas profugus, iussu huius Iosephus Abad Santos brevissimo spatio locum praesidis tenuit. A militibus Iaponensibus captus se submittere recusavit; supplicio ultimo dicatus ictu pyrobolico necatus est.

Praesides rei publicae Philippinarum
Arms of the Philippines.svg
Aemilius Aguinaldo 1899-1901 • Manuel Quezon 1935 • Iosephus Laurel 1943 • Sergius Osmeña 1944 • Manuel Roxas 1946 • Elpidius Quirino 1948 • Raimundus Magsaysay 1953 • Carolus P. Garcia 1957 • Deodatus Macapagal 1961 • Ferdinandus Marcos 1965 • Corazón Aquino 1986 • Fidelis Ramos 1992 • Iosephus Estrada 1998 • Gloria Macapagal-Arroyo 2001 • Benignus Aquino tertius 2010 • Rodericus Duterte 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ramon C. Aquino, Chief Justice José Abad Santos 1886-1942: A Biography. Urbe Quezon: Phoenix Publishing House, 1985

Nexus externi[recensere | fontem recensere]