Iosephus Joachim

E Vicipaedia
(Redirectum de Ioseph Joachim)
Iosephus Joachim

Iosephus Joachim (natus Kittsee in Burgenlandia die 28 Iunii 1831; mortuus Berolini die 15 Augusti 1907) fuit fidicularum psaltes, concentus magister, et compositor Hungaricus.

De vita[recensere | fontem recensere]

Eruditus Vindobonae in conservatorio magistris Iosepho Böhm et Iosepho Mayseder pervenit anno 1843 Lipsiam, ubi adhuc cursibus Ferdinandi David frui potuit. Anno 1850, Vimariae magister concentus creatus est, quod munus eum anno 1854 Hannoveram duxit. Anno 1866, dimissionem petens Berolinum commigravit, ubi professor regius ex anno 1869 rector scholae superioris musicae nominatus est, et in academiam artium cooptatus est.

Gravitudo[recensere | fontem recensere]

Meritum Iosephi Joachim laudabatur repressio vanitatis musicorum solitariorum singulorum; econtra interpretatio pia atque pura rursus valere oporteret. Inter res ab eo operum magnorum compositas magni aestimabantur Konzert in ungarischer Weise, Das zweite Konzert, orsus melodramatum Demetrius, Hamlet, et Dem Andenken Kleists, necnon Szenen der Marfa in Demetrius, opere Schilleriano. Opus fundatum constitutum est die quo anniversarium natale sexagesimum celebravit, quod discipulis pauperibus ingeniosis scholarum civicarum municipaliumque aut instrumenta aut pecuniam praeberet.

Amalia Joachim (1839–1899) uxor fuit cantrix in concentibus oratoriisque egregia.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Iosephum Joachim spectant.