Jump to content

Ionas Marx

E Vicipaedia

Ionas Marx (appellant eum etiam Jonny M; natus die 9 Maii 1990 in urbe Bergisch Gladbach) cantor Germanicus est Esperantica magni aestimans.

Ex anno 2006 se generi Reggae dedicavit, primo cantans lingua Theodisca, post tres annos autem libenter idiomate Zamenhofiano. Aetate 2010 prope Coloniam Agrippinam se coram publico e scaenis produxit contra foedum phyletismum facem attollens[1]; quo anno opera eius Esperantica inter sat multos huius sermonis fautores cognita sunt.

Ex anno 2011 in lucem prolata est cantilenarum Esperanticarum collectio Pli ol espero; quinariae additus est cantus ex istis Hiphopa Kompilo vol. 2, quos ediderat domus editoria Francica Vinilkosmo. Mense Aprili 2011 statio radiophonica internationalis Pekinensis colloquium percontativum cum asmatibus in undas emisit[2]; inde mundus Esperanticus et alibi de inceptis Ionae Marx magis personaturus erat.

Vere 2013 turba editorum Tolosana Vinilkosmo de musicae Esperanticae momento generatim inquisitiones fecit, ubi res illius Marx in maxime laudandis duci potuerunt.[3] Ionas, cum plura spectacula dedisset, collectionem alteram anno 2013 genuit, cui titulus Regestilo[4][5]. Ibi Marx cum aliis quoque (e.g. cum Eterne Rima; Tone) cantat atque lallat.

Mense Ianuario 2017 tertia anthologia praetitulata Kreaktiva venalis prostabat,[6] postquam cooperationes initae sunt cum La Perdita Generacio, Patricio Austin et JoMo.

Marx, ut carmina apud plures nota fiant, in motionibus Esperanticis laborat atque operatur. Itaque in conventibus congressibusve Esperanticis cantare solet.[7]

  • 2010 - Summerjam (Theodisce)
  • 2011 - Pli ol espero
  • 2013 - Regestilo
  • 2014 - In natura (Theodisce)
  • 2017 - Kreaktiva
  • 2024 - Petolas

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Lenka Doškářová et Jonas Marx: "Instagramo montras nur belan parton de la vivo" - apud: Kontakto, 310/2002, p. 8-11

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  1. 'Reggae mit Herz und harten Tönen" - apud: Kölner Stadt-Anzeiger, 29 Iulii 2010
  2. "Jonas Marx regeas" - apud: cri.cn, 8 Aprilis 2011
  3. "Promeskampanjo pri eldonado de novaj esperantlingvaj muzikalbumoj de Vinilkosmo"
  4. "La albumo 'Regestilo' de Jonny M alvenis" - apud: esperanto.com, 3 Iulii 2013
  5. "Regestilo celas esperigi kaj pensigi" - apud: Liberum Folium, 18 Iulii 2013
  6. res vendidatur in bardi paginis interretialibus
  7. Mensibus Decembri 2023 Storkow in Brandenburgo apud Junulara Esperanto-Semajno (JES); Martio 2024 Hamburgi apud Gramatika Semajnfino; Martio 2024 Baruthi apud Printempa Semajnfino Internacia (PSI); Maio 2024 Argentorati apud Eŭropa Esperanto-Kongreso et ita porro.