Iohannes de Muta

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae

Iohannes de Muta (Bohemice: Jan z Mýta) dictus Sophista fuit theologus Bohemicus et academicus Universitatis Pragensis.

Vita[recensere | fontem recensere]

Anno 1385 baccalaureus et anno 1387 magister artium factus est. Anno 1394 facultatis artium decanus et anno 1395 rector universitatis Pragensis factus est. Fuit etiam baccalaureus theologiae, canonicus ecclesiae sancti Viti et praepositus ecclesiae sancti Appolinaris Pragensis. Die 15 Martii 1400 praedicavit in lingua Bohemica in coronatione reginae Sophiae, uxoris Bohemiae regis Venceslai IV, in ecclesia metropolitana sancti Viti, exponens insignia regalia, coronam cum lapidibus preciosis, ceptrum et pomum (sed hic sermo desideratur).[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pavel Spunar: Repertorium auctorum Bohemorum provectum idearum post Universitatem Pragensem conditam illustrans. Tomus I. Warsaviae – Pragae 1985, p. 92.