Iohannes de Bockenheim

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
"Johannes de Herberdi de Bocklenahem clericus Wormaciensis" in munus "coci" die 1 Decembris 1417 accipitur: Liber officialium (MS. Vat. Lat. 8502) f. 124r

Iohannes de Bockenheim, qui medio saeculo XV floruit, clericus Germanus e dioecesi Wormatiana, coquus meruit coquinae communis iuxta papam Martinum V. Liber praeceptorum culinariorum, titulo Registrum coquinae, composuit.

Titulus Registri coquinae (MS. BNF Lat. 7504 p. 66): "... per me Johannem Buckehen ..."

"Johannes de Herberdi de Bocklenahem clericus Wormaciensis ... cocus" et Iohannes Walling "supracocus" ambo die 1 Decembris 1417 in familiam pontificalem accepti sunt.[1] E documento posteriori Iohannem de Bockenheim clientem fuisse liquet Christiani Coband[et] episcopi Osiliensis confessoris futuro papae: eo tempore selectus est, sicut alii Germani, quo Martinus nuper in Concilio Constantiensi papa creatus, Constantiae in urbe etiam morabat.[2] An Iohannes operam dedit Romae in urbe, an Constantiae tantum ubi Martinus annis 1417 et 1418 morabat, incertum est.[3]

Manuscripto Parisiensi Registri coquinae sic se nominavit: "Incipit Registrum Coquinae ... per me Johannem Buckehen quondam coquus s. d. m. Martini Quinti".[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Liber officialium (MS. Vat. Lat. 8502) ff. 123v-124r. Vide imaginem
  2. Christiane Schuchard, Die Deutschen an der päpstlichen Kurie im späten Mittelalter (1378-1447) (Tubingae, 1987) pp. 132-136; #Laurioux (2005) para. 19-20
  3. #Laurioux (2005) para. 21-24
  4. MS. BNF Lat. 7504 p. 66. Vide imaginem

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Registrum coquinae#Bibliographia