Iohannes Schweighaeuser

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Johann Schweighäuser

Iohannes Schweighaeuser (Germanice Johannes Schweighäuser, natus Argentorati die 26 iunii 1742, mortuus ibidem 19 ianuarii 1830) fuit philologus classicus Argentoratensis ob praeclaras editiones Graecorum historicorum antiquitatis, Appiani, Polybii Herodotique notus. Eius editio Deipnosophistarum hodieque magno usui eruditis est.

De studiis[recensere | fontem recensere]

Argentorati in Gymnasio reformato et in universitate studia absolvit. Ut qui pastoris filius erat theologiae imprimis operam dabat sed cum multarum aliarum scientiarum curiosus erat tum et naturalium. Studiis absolutis peregrinari coepit, primum Lutetiam ubi philologiae Arabicae et Syriacae studuit, deinde in Germaniam, postremo Londinum (1769-1770). Ubique doctos homines colebat. Deinde Argentoratum rediit ubi reliquam vitam egit et philosophiam primo docuit. Simul nonnulla opuscula philosophica publicabat[1].

De cursu honorum[recensere | fontem recensere]

  • 1775ː Graecarum et orientalium litterarum cathedra universitatis Argentoratensis donatur.

Res novas Francicas magno gaudio primum accepit et consiliarius communalis electus est; deinde cum suspicionem fanaticorum movisset, in Lothringam exsul proficiscitur. Dissoluta universitate, anno 1795 tantum in nova schola centrali Argentorati nuper creata denuo priscas litteras docere ei licuit et Instituti Literarii Reip. Francogallorum socius adlectus est. Illo tempore Compendium Epicteti edidit, cuius scripta ad temporum calamitates apta videbantur[2].

  • 1806ː Biliothecarius urbis Argentorati fit.
  • 1808ː Napoleo universitatem ex Seminario reformato restituitː tum Schweighaeuser qui litteras Graecas rursus docet decanus Philosophiae Facultatis fit.
  • 1815ː Bibliothecarii munus filio tradit.
  • 1821ː In Academiam Inscriptionum et Litterarum Humaniorum adlectus est.
  • 1823ː ob senectutem in universitate docere desinit

Praecipuae editiones[recensere | fontem recensere]

Monumentum funebre in ecclesia Sancti Thomae.

Notae[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]