Iohannes Schuberth

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Iohannes Schuberth
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 5 Aprilis 1897; Schwabach
Obitus: 2 Septembris 1976; Monacum
Patria: Germania

Officium

Officium: Socius Concilii Federalis Germanici
Munus: politicus, engineer

Memoria

Laurae: Bavarian Order of Merit, Grand Cross 1st class of the Order of Merit of the Federal Republic of Germany

Iohannes (Theodisce Hans) Schuberth (natus 5 Aprilis 1897 Schwabaci in Bavaria, mortuus 2 Septembris 1976 Monachii) vir publicus Bavariae et sodalis Christianae Socialis Unionis in Bavaria (CSU) fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam maturitatem anno 1914 adeptus est, Schuberth miles conscriptus primo bello mundano interfuit. Anno 1915 graviter sauciatus est et crus amisit. Ab anno 1916 Monachii fabricationi machinarum studebat et anno 1920 diploma accepit. Tum machinator in societate Dachani, anno 1925/1926 studium electrotechnicae fecit et diploma secundum accepit. Ab anno 1926 diversis locis, postremo Berolini pro cursu publico laboravit. Cum nazistae Germaniae rerum potiti essent, Schuberth, qui catholicam fidem sequebatur atque consilia nazistarum negabat, sodalis NSDAP esse noluit neque iam promotus est. Ab anno 1937 Landishutae, ab 1943 Monachii minister publicus erat. Itaque Schuberth post secundum bellum mundanum praeses vicarius directionis cursus publici Monachii, anno 1947 praeses directionis Ratisbonae factus est.

Cursu honorum[recensere | fontem recensere]

Schuberth ab anno 1945 sodalis CSU factus est. Anno 1947 secretarius statalis in administerio Bavariae Commeatus nominatus est et ab anno 1947 ad 1949 director cursus publici Zonarum Angloamericanarum Francofurti ad Moenum fuit. 20 Septembris 1949 a Conrado Adenauer (CDU) [primus Administer Foederalis Cursus Publici nominatus est. Post electionem anni 1953 legatus Dietae Foederalis Germaniae creatus est, sed e consilio ministrorum ab Adenauer dimissus est, ne numerus catholicorum administrorum praevaleret. Dum successor eius Siegfriedus Balke 9 Decembris 1953 nominatus est, Schuberth administerium administrabat. Anno 1957 etiam Dietam Foederalem reliquit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Administri Foederales Cursus Publici Germaniae
Consilium ministrorum Adenauer I (20 Septembris 1949 - 20 Octobris 1953)
Consilium ministrorum Adenauer II (20 Octobris 1953 - 29 Octobris 1957)