Ioannes Oecolampadius

E Vicipaedia
(Redirectum de Iohannes Oecolampadius)
Wikidata Ioannes Oecolampadius
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Oecolampadius: imago
Ioannes Oecolampadius: imago
Nativitas: 1482; Weinsberg
Obitus: 24 Novembris 1531; Basilia
Patria: Sacrum Romanum Imperium

Familia

Coniunx: Wibrandis Rosenblatt
Titulus in honorem Io. Oecolampadii super humatum corpus positus.

Ioannes Oecolampadius (natus Johannes Heussgen anno 1482 in Weinsberg; Basiliae die 24 Novembris 1531 mortuus) fuit reformator urbis Basiliae et theologus Helveticus. Cognomen Graecum e prava interpretatione nominis Germanici tamquam Haus et Schein ductum est (lumen domus).

Vita et studia[recensere | fontem recensere]

In Franconia divite mercatoris familia ortus per matrem Pfister natam avum Basiliensem habebat. Valetudine infirma oppressus aegrotare semper videbatur ː nihilominus laborem et vigilias numquam recusavit. Primum Bononiae et Heidelbergae iuri studuit, mox tamen incepto destitit et theologiae praedicationique in patria sua operam dedit. Simul apud Iohannem Reuchlin philologia Graeca et Hebraica animum imbuebat. Basileam a Iohanne Frobenio invitatus Graecae editioni Novi Testamenti anni 1516 cum Erasmo operam tulit. Interpres Latinus patrum Gregorii Nazianzeni[1] et Iohannis Chrysostomi[2], atque idem commentator Isaiae prophetae[3] et Epistulae ad Romanos[4], opera sua Basileae plerumque apud typographum Andream Cratandrum publicabat atque mandantibus magistratibus Basiliensibus et Germanice ex cathedra praedicabat et in universitate theologiam Latine profitebatur. Initio Lutheri propositis favebat[5], propior tamen Tigurensi reformatori Zwinglio erat[6]. A Luthero de Cenae spirituali interpretatione (1525) secessit nec illa controversia umquam composita est[7]. Simul anabaptistis adversabatur. In fine artificum sodalitatibus fretus paulo antequam moreretur victoriam rettulit ː anno 1529 Consilium civitatis cultum evangelicum - cuius Oecolampadius primus antistes fuit - Basileae edicto celebrandum iussit atque missam catholicam prohibuit.

Anno 1528 uxorem duxit Wibrandis Rosenblatt, viduam multo iuniorem e qua tres liberos genuit. Oecolampadio mortuo Wibrandis duos alios claros reformatores maritos habuit, Argentoratenses Wolfgangum Capitonem (1478-1541) et Martinum Bucerum (1491-1551).

De honoribus posthumis[recensere | fontem recensere]

Tabella memorialis in Ecclesia Oekolamadia Basileae anno 1994 posita.

Caritate Evangelica et pauperum cura[8] motus dicebatur ˑ certe moderatior fuit quam multi alii reformatores. In Monasterio Basiliensi eius titulus inter Iacobum Meierum et Simonem Grynaeum sic legitur ː

D.IO.OECOLAMPADIVS PROFESSIONE THEOLOGVS TRIVM LINGVARUM PERITISSIMVS AVTHOR EVANGELICAE DOCTRINAE IN HAC VRBE PRIMUS ET TEMPLI HVIVS VERVS EPISCOPVS VT DOCTRINA SIC VITAE SANCTIMONIA POLLENTISIMVS SVB BREVE SAXVM HOC RECONDITVS IACET.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De Moderandis disputationibus Gregorii Nazanzeni... sermo, Oecolampadio interprete, Basileae, 1521
  2. Divi Joa[n]nis Chrysostomi, Sermo de eleemosyna et collatione in sanctos, in verba Pauli ex priore ad Corinthios ep[isto]la, hactenus latine non aeditus, Jo. Oecolamp. interprete. Moguntiae, 1522. Divi Joannis Chrysostomi psegmata quedam, nuperrime a Joanne Oecolampadio, in latinum primo versa. Quorum omnium indicem proxima pagella indicabit. Addita sunt preterea recenter sequentia. Divi Joaniis Chrysostomi De incomprehensibili Dei natura contra Anomeos, absente episcopo, homiliae. V. Theodoro Gaza interprete. Paraenesis divi Joannis Chrysostomi ad Theodorum Lapsum Wolphango Fabritio Capitone interprete. Divi Joannis Chrysostomio In hox apostoli dictum Utinam tollerarssetis paululum quidddam insipientae meae homilia Fabritio Capitone interprete. Divi Joannis Chrysostomi Sermo de Elemosina & collatione in sanctos... Joanne Oecolampadio interprete. Divi Joannis Chrysostomi Sermo in illus dictum apostoli ad Corinthios... Joanne Oecolampadio interprete. Divi Joannis Chrysostomi In idctum apostoli ad Corinthios oportet a haereses esse Joanne Oecolampadio interprete. Ex officina Johannis Parvi, 1524
  3. In Jesaiam prophetam. hypomnematon, hoc est Commentariorum, Coloniae, Soter, 1525
  4. In Epistolam B. Pauli apost. ad Rhomanos adnotationes ... cum indice, Basileae, Cratander, 1525
  5. Oecolampadij iudicium de doctore Martino Luthero, Lipsiae, 1520
  6. DD. Joannis Oecolampadii et Huldrichi Zvinglii epistolarum libri quatuor ..., Basileae, 1536. Praeposita est vita Oecolampadii a Wolfgango Capitone composita.
  7. Quid de eucharistia veteres tum Graeci, tum Latini senserint, Dialogus, 1530.
  8. De non habendo pauperum delectu... epistola utilissima, Basileae, Andreas Cratander, 1523
Oecolampadius ab Hans Asper pictus.

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Oecolampadium spectant.