Iohannes Davisius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vide etiam paginam fere homonymam: Ioannes Davies Herefordiensis


Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Ioannes Davisius sive Davies (natus Llanferres Denbighiensis comitatus circa annum 1567 - obiit Harlech 1644) lexicographus Cambro-Britannus rectoriam Mallwyd in agro Merionethensi detinuit.

Apud Oxonienses, Collegii Lincolniensis sodalis, gradus B.D et D.D. obtinuit.

Anno 1617 prebendarius Llannefydd in ecclesia Asaphensi factus est.

Biblia cambro-britannica ab episcopo Ricardo Parry anno 1620 edita necnon Precum Communium Libri versionem anno 1621 factam magnopere ditavit. Eodem anno Antiquae Linguae Britannicae. Rudimenta edidit. Magnum opus Dictionarium Duplex, quod labore a Thomas Wiliems medico impenso fruitum est, anno 1632 praelo eductum est. Opus dedicationes tres continet, unam Carolo Principi Walliae, alteram reginae thesaurario, aliam sive ad lectorem praefationem, ubi theoriam ad nexus inter linguas hebraicam et cambro-britannicam subsistentes pertinentem exposuit. Sectiones ultimae adagia britannica auctorumque britannicorum nomina exhibent.

Hoc Davisii opus vocabularii paginarum octo cum adiunctione in Archaeologia Britannica Academiae Oxoniensis praelo anno 1707 de novo edidit [[Edwardus Lhuyd]].

Davies anno 1632 versionem Llyfr y Resolution opere Roberti Persons S.I. derivatam dedit. Anno 1635 Gallicanti librum sive Llyfr Plygain (etymologice pulli canti)-revera Libri Precum excerpta notitiis utilibus (v.g. feriarum Cambriae dierum indicationes) permixta Catechismumque edidit.

Opera postuma Ecclesiae Anglicanae Fidei Articulorum versionem cambro-britannicam (volumen anno 1664 editum) Floresque Poetarum Britannicarum (volumen anno 1710 editum) comprehendunt.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Antiquae linguae Britannicae ... (1621)
  • Llyfr y resolusion (1632)
  • Dictionarum duplex (1632)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

David's face Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!