Iohannes Campanus Vodnianus

Latinitas bona
E Vicipaedia

Ioannes Campanus Vodnianus (natus Vodnianae die 27 Decembris 1572 – obiit Pragae die 13 Decembris 1622) fuit magister rectorque universitatis Pragensis, compositor, scriptor ac poeta Bohemicus, qui Latine scribebat. Cum in omni genere poesis magna cum laude floreret, carminibus tamen sacris maximam apus aequales gloriam promeruit.[1]

Ineunte saeculo vicesimo Sigismundus Winter, scriptor Bohemicus, de eo fabulam Magister Campanus (Bohemice: Mistr Kampanus) scripsit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Ioannes Campanus natus est anno 1572 in urbe Vodniana, in Bohemia Meridionali. E schola Iglavina in academiam Pragensem abiit, in qua utrumque liberalium artium gradum adeptus est. Potissimis Bohemiae scholis moderatus et anno 1603 coetum professorum academiae Pragensis receptus, summos honorum gradus ascendit, cum decani et rectoris officio fungeretur. Neque litterarum nomen et gloria his successibus impar erat. Cum anno 1620 ad Montem Album prope Pragam pugnatum esset et rebelles contra regem catholicum Ferdinandum II invicti essent, Campanus Romanam fidem invitus accepit, quod spe universitatis servandae fecisse traditur. Hoc postquam frustra fuisse vidit, omni spe deiectus et ad ultimum etiam correptus paucis tantum mensibus academiae oppressae superfuit.[1]

Opera[recensere | fontem recensere]

Magister Ioannes Campanus multa opera in lingua Latina, quorum plus quam 500 carmina scripsit:[2]

  • Turcicorum tyrannorum, qui inde usque ab Otomanno rebus Turcicis praefuerunt, descriptio. Pragae, Typis Otthmarianis, 1597. – hexametris scriptum (online)
  • Centuriae duae diaritum seu Epigrammatum. (1600)
  • Psalmi poenitentiales. (1604)
  • De coniugio odae metro et rhytmo inclusae. Pragae: Typis Pauli Sessii, 1607. (online)
  • Piorum afflictio et libertatio in odas coniecta. Pragae: Typis Pauli Sessii, 1608. (online)
  • Bretislaus – Comaedia Nova. Pragae, Typis Samuelis Adami à Veleslavina, 1614. (online)
  • Sacrarum odarum libri duo. Ambergae: Typis Johannis Schönfeldii, 1618. (online)
  • Elegia de optimo victoriae genere, quod est vincere se ipsum. Pragae: Pauli Sessii, 1621. (online)
  • Cechias, sive Bohemia Heneta. Gorlicii: Hermann, 1652. – carmina de ducibus et regibus Cechiae (online)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 BUSINSKÁ, Helena; MARTÍNEK, Jan. Renata Poesis. Pragae: Academia Scientiarum Bohemoslovaciae, 1975. Pag. 306.
  2. Opera Ioannis Campani

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Campanum spectant.