Ioannes de Visscher

E Vicipaedia
Wikidata Ioannes de Visscher
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes de Visscher: imago
Ioannes de Visscher: imago
Nativitas: 1636, 1630s; Harlemum
Obitus: 17. saeculum; Amstelodamum
Patria: Nederlandia

Ioannes de Visscher (vulgo: Jan de Visscher seu Iohannes de Visscher; Harlemi anno 1633-1636 fere natus; Amstelodami anno 1692-1712 fere mortuus) fuit saeculi aurei chalcographus, pictor et adumbrationis peritissimus artifex Nederlandicus,

Biographia[recensere | fontem recensere]

Puer niger secundum delineationem Cornelii de Visscher
Lusores backgammon secundum picturam Hadriani de Ostade

qui Cornelii et Lamberti de Visscher frater erat[1][2][3][4]. Probabiliter Harlemi genitus est de 1633 usque ad 1636, nam anno 1692 enuntiavit sex et quinquaginta annos natus esse[1]. Amstelodami die 30 mense Octobris 1658 Catharinam Adriaens., filiam Hadriani Hendricksz. de Wees, in matrimonium duxit[1]. Certe unum opus ab artifex pictum cognoscitur, quod apud collectionem privatam conservatur et pinacothecae Francisci Hals dicatae anno 2017 commodatur[1]. Ex anno 1690 a Michael Carrée artem pictoriam didicit[1]. Anno 1692 notatus est ut Amstelodami poorter, scilicet civis[1]. Post annum illum ad aures nullius nuntia artificis pervenerunt[1]. Idcirco putatur diem supremum obisse ab anno 1692 usque ad 1712[1].
Opera Ioannis de Visscher praecipue topia, peculiariter hiemalia, et effigies personarum complectuntur[1]. Sicut frater Cornelius, putatus est artifex topiarum peritissumus, sed fratrem suum antecellebat scalpturis operorum Hadriani de Ostade et Nicolai Berchem[3]. Secundum proprias delineationes chalcographias perfecit quoque[4]. Sententia Nagler quattuordecim effigies personarum, septendecim res historicas, triginta res morales et quattuor et sexaginta topia sculpsit[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem de Visscher spectant.