Ioannes Verhaegen

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ioannes Verhaegen (sive Verhagen), natus anno 1536 et mortuus anno 1585, doctor utriusque iuris in Studio Generali Lovaniensi, fuit professor in hac universitate in qua docebat de transactionibus annis 1570-1571-1574, praeses collegii Buslidii anno 1571, et etiam quater rector (bis anno 1581 per primum et secundum semestre anni et annis 1583 et 1584). Erat etiam officialis Curiae Supremae Mechliniensis.

Emit anno 1577 dominium Veldonckense.

Eius tumba videbatur Lovanii in ecclesia Patrum Augustinorum, super quam hoc Epitaphium legendum erat:

LONGIORE DIGNUS VITA NISI AD MELIOREM TRANSIISSET.

Ioannes Verhaegen, erat filius Ioanis Verhaegen (1500-1549) et Annae S'Beckers; erat nepos Ioannis Verhaegen (1470-1528) et Catharinae Van Puttighem; eratque pronepos Ioannis Verhaegen (1420-1502) et Catharinae Van den Wincle, qui ambo inter proavos numerantur Petri-Theodori Verhaegen (1762-1822) rectoris Studii Generalis Lovaniensis anno 1797, Petri-Theodori Verhaegen conditoris et rectoris Universitatis Liberae Bruxellensis Magnique Magistri Ordinis Massonici in Belgica, et Petri-Iosephi Verhaegen (1800-1868), iesuitae et rectoris usque ad annum 1836 Sancti Ludovici Universitatis in Unitis Statibus Americae.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Alain Verhaegen, "Les ascendants de Pierre-Théodore Verhaegen", in: Pierre-Théodore Verhaegen. L'homme, sa vie, sa légende, Bruxellis, 1996, pp. 12-13.

Nexus interni


Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.