Ivo Sanader

E Vicipaedia
(Redirectum de Ioannes Sanader)
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Ivo Sanader
Res apud Vicidata repertae:
Ivo Sanader: imago
Nativitas: 8 Iunii 1953; Spalatum
Patria: Croatia

Ivo Sanader, praenomine nativo Ivica ("Ioannes"; natus Spalati die 8 Iunii 1953) est rerum politicarum peritus Croatus.

Alumnus est universitatis Oenipontanae in Austria. Ibi etiam negotiator fuit, successu modestiori. In patriam reditus, sodalis unionis democraticae Croaticae, minister a scientia et technologia meruit anno 1992, minister vicarius a rebus externis ab anno 1993. Dux factionis suae anno 2000 electus est, successor Francisco Tuđman qui nuper mortuus erat. Comitiis anni 2003 et 2007 victor, Ivo Sanader primus minister fuit ab anno 2003 usque ad annum 2009. Die 1 Iulii huius anni ab hoc officio rebusque politicis omnibus subito recedit. Annis 2011 et 2012 propter pecunias interversas inculpatus est. Hodie in carcere iacet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]