Ioannes Petrovskij

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Ioannes Petrovskij
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Petrovskij: imago
Ioannes Petrovskij: imago
Nativitas: 5 Ianuarii 1901; Sevsk
Obitus: 15 Ianuarii 1973; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica
Nomen nativum: Иван Георгиевич Петровский

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Ioannes Georgii filius Petrovskij (Russice Иван Георгиевич Петровский, tr. Ivan Georgievič Petrovskij; natus in urbe Sevsk tunc gubernii Orelensis et nunc regionis Branscensis Russiae die 5 [18] Ianuarii 1901, mortuus Moscuae die 15 Ianuarii 1973) fuit mathematicus Sovieticus, qui ad theoriam aequationum differentialium, theoriam probabilitatum et topologiam contribuit, alumnus, ab anno 1933 professor et ab anno 1951 usque ad mortem suam rector Universitatis Publicae Moscuensis, ab anno 1943 socius correspondens et ab anno 1946 socius ordinarius Academiae Scientiarum URSS. Bis (annis 1946 et 1952) Praemio Staliniano, titulo Herois Laboris Socialistici (anno 1969) nonnullisque aliis signis laudis ornatus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Petrovskij spectant.
Lexica biographica:  • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie

Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes!