Ioannes Nikitin
Appearance
Res apud Vicidata repertae:


Nativitas: 21 Septembris 1824; Voronegia
Obitus: 16 Octobris 1861; Voronegia
Patria: Imperium Russicum
Obitus: 16 Octobris 1861; Voronegia
Patria: Imperium Russicum
Ioannes Sabbae filius Nikitin (Russice Иван Саввич Никитин, tr. Ivan Savvič Nikitin; Voronegiae natus die 21 Septembris[1] 1824, ibidem mortuus propter phthisim die 16 Octobris[2] 1861) fuit poeta Russicus.
Ioannes Nikitin, in familia mercatoris natus, in seminario clericali Voronegiensi educabatur, sed studium ibi non complevit, stabularius deversorii (a patre eius anno 1844 acquisiti) factus. Educationem sui continuans, versus facere incepit; primi eorum adhuc servati anno 1849 scripti sunt. Anno 1859 tabernam librariam condidit, quae, sit venia verbo, sedes Musarum Voronegiae facta est.
Versus eius plus quam sexaginta carmina popularia Russica facti sunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 3 Octobris Gregoriano.
- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 28 Octobris Gregoriano.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Nikitin spectant. |
![]() |
Lexica biographica: • Treccani • |
![]() |
Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes! |