Ioannes Nepomucenus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ioannes Nepomucenus
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Nepomucenus: imago
Nativitas: 1350; Nepomucum
Obitus: 20 Martii 1393; Praga
Patria: Regnum Bohemiae

Officium

Munus: presbyter catholicus

Consociatio

Memoria

Sepultura: Ecclesia Cathedralis Sancti Viti Pragensis
Sanctus (feriae die 20 Martii, 16 Maii)

Ioannes Nepomucenus[1][2][3][4] (natus Nepomuci circa annum 1345; mortuus Pragae die 20 Martii 1393 [5]) fuit sacerdos Catholicus et est sanctus Bohemianus, patronus pontium sigillique confessionis sacramentalis, qui in Multavia flumine iussu Venceslai a Luxemburgio demersus est. Narrationes posteriores affirmant eum fuisse reginae Bohemicae confessorem, qui secreta confessionalis patefacere recusavit. Ossa eius in ecclesia metropolitana sancti Viti Pragae iacent. Canonizatio eius anno 1729 a papa Benedicto XIII edicta est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Statua Sancti Ioannis Nepomuceni in ponte Caroli Pragae.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Nepomucenum spectant (Saint John Nepomucene, John of Nepomuk).