Ioannes Neal (scriptor)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ioannes Neal.
Nuntius et subscriptio Ioannis Neal in albo autographico Annae Shepley, filiae Georgii F. Shepley generalis Exercitus Unionis: "My Dear Little Annie / And so you want my autograph. Well! Though it be hardly worth asking for it certainly is not worth refusing. / Toujours à toi John Neal / Portland Feb 2 [18]61." E collectione privata H. Blair Howell.

Ioannes Neal (natus Portlandiae Cenomannicae 25 Augusti 1793; ibidem mortuus 20 Iunii 1876), fuit auctor, poeta, iudexque litterarum et artium. Vir fuit ingeniorum et propositorum variorum, quorum multa eius tempora nova erant. Exempli gratia, primus fuit scriptor Americanus qui colloquialismo in eius operibus usus est, traditiones iustas in litteris frangens.[1] Etiam fuit suasor iurum mulierum, prohibitionismi, motusque temperantiae, adversarius viritim pugnarum, causidicus eruditus, pugil avidus, adeo architectus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Maiores erant Tremebundi.[2] Matriculavit in schola iurisprudentiae Baltimorae in Terra Mariae anno 1815. Quaestum discipulus fecit commentariis quos pro periodico loci scribere solebat, ac The Delphian Club, sodalitatem litterarum, condere adiuvit. Editor deinde fuit The Portico, periodici quod sodales Delphiani condiderant, rei menstruae fugacis sed auctoritate gravis et magnopere observatae.[3] Mythistorias sex duoque poemata epica protulit, pseudonymo Jehu O'Cataract scribens, nomine quod sui propter fabricationem rapidam ei per ludibrium dederant.[4][5]

Londinii annis ab anno 1824 ad annum 1827 habitabat, ubi pro Blackwood's Magazine scribebat, et Brother Jonathan, or the New Englanders mythistoriam in Anglia protulit. In eius columna pro Blackwood's sententiam de vita Americana dicebat, auctoresque Americanos iudicabat. Post autem iurgium cum editore Blackwood's, pro nonnullis aliis periodicis scribere coepit, inter quae Westminster Review. Mox socius cuiusdam sodalitatis disceptionis in Ieremiam Bentham incidit, quocum Londinii commorabatur. Post Lutetiam visitatam, ad Portlandiam Cenomannicae navigavit.

Praeter eius opera litterarum, Neal nonnulla gymnasia Portlandiae et omnem per Cenomannicam condidit.[6] Qua pro causa saepe appellatur pater athleticarum ordinatarum Cenomannicae. Senex fortem corporis habitum iam tenebat, quem monstravit cum anno aetatis suae 79 obstinatum sigarorum fumatorem e curru non fumante eiecit.[7]

Libri selecti[recensere | fontem recensere]

  • Keep Cool, 1817
  • Battle of Niagara, 1818
  • Goldau, or, the Maniac Helper, 1818
  • Otho; a Tragedy in Five Acts, 1819
  • Logan, 1822
  • Seventy-six, 1823
  • Randolph, 1823
  • Errata, 1823
  • Brother Jonathan, or the New Englanders, 1825
  • Rachel Dyer, 1828
  • Authorship, a Tale, 1830
  • The Down-Easters, 1833
  • One Word More, 1854
  • True Womanhood. A Tale, 1859
  • Wandering Recollections of a Somewhat Busy Life, 1869 (autobiographia)
  • Great Mysteries and Little Plagues, 1870
  • Portland Illustrated, 1874

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Dagget, Windsor. 1920. A Down-East Yankee From the District of Maine. A. J. Huston, Publisher.
  • Goddu, Teresa A. 1997. Gothic America: Narrative, History, and Nation. Novi Eboraci: Columbia University Press. ISBN 0231108168.
  • Lease, Benjamin. 1972. That Wild Fellow John Neal and the American Literary Revolution. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 0226469697.
  • Martin, Harold C. 1959. The Colloquial Tradition in the Novel: John Neal. The New England Quarterly 32(4): 455–475. Textus (JSTOR).
  • Neal, John. 1819. The Battle of Niagara: With Other Poems. Editio altera, amplificata. Baltimorae: N. B. Maxwell (B. Edes, printer).
  • Neal, John. 1869. Wandering Recollections of a Somewhat Busy Life. Roberts Brothers, Publisher.
  • Nelson, Dana D. 1998. National Manhood: Capitalist Citizenship and the Imagined Fraternity of White Men. New Americanists. Dunelmi Carolinae Septentrionalis: Duke University Press. ISBN 0822321300.
  • Roberts, Robert B. 1988. Encyclopedia of Historic Forts: The Military, Pioneer, and Trading Posts of the United States. Novi Eboraci: Macmillan. ISBN 002926880X.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Martin 1959.
  2. "John Neal" [laudatio], Daily Eastern Argus, Portlandiae Cenomannicae, 21 Iunii 1876: 3.
  3. Lease 1972: 229.
  4. Daggett 1920: 80.
  5. Neal 1819: xxiii.
  6. Roberts 1988: 373.
  7. Auctor ignotus, "Served Him Right," New York Times, 19 Iulii 1875: 3.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Opera selecta in interrete reperta[recensere | fontem recensere]