Ioannes Michael Maitzen

E Vicipaedia

Ioannes Michael Maitzen (natus die 28 Martii 1943 Graecii) Austriacus astronomus et praeses Foederationis Esperanticae Austriacae est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Absolutorio? in gymnasio humanistico anno 1961 recepto astronomiae, mathematicae, physicae in universitate Graecensi studuit. Anno 1967 doctoratu laureatus est. Tempore studiorum iam assistebat in instituto astronomicorum universitario. Postea in Bauco annis ab 1969 ad 1976 laborabat. Annis autem ab 1976 ad 1985 assistens scientificus in instituto astronomicorum universitario Vindobonae fuit. Anno 1986 instituti dicti Austriaci consultorem principem proclamaverunt; in Europa apud observatorium merdianum Europaeum astronomos Austriacos repraesentat inde ab anno 1986.

Veniam docendi universitariam mense Martio 1980 erat nactus. Mense martio 1989 professor universitarius extraordinarius nominatus est a Curtio Waldheim, reipublicae praeside.

Scientifica et linguistica[recensere | fontem recensere]

Maitzen excogitavit rationem luminum colandorum quae stellas magneticas chemice separatas invenire iuvit. Itaque apud istas stellas in undarum longitudine 520 nanometrorum detectae sunt lacunae typicae.

Maitzen professor est apud Scientiarum Academiam Internationalem (AIS) Civitatis Sancti Marini ubi saepe in sessionibus studiosis symbolas afferebat. Academia ista ab Universali Societate Esperantica instituta erat. Annos plures in eius praesidio fuit, denique anno 2012 eam ducere coepit.

Annis ab 1968 ad 1969 Associationi iuventutis Esperanticae internationali praefuit. In congressibus esperantistarum universalibus parandis pluries participavit. Res Esperanticas Vindobonae optime disponebat et disponet; anno 1987, quando lingua Esperantica iubilaeum centum annorum celebravit, symposium scientificum moderatus est. Anno 2001 seminarium in Anno linguarum Europaeo initiavit. In editione altera glossarii PIV (Plena Ilustrita Vortaro) auxilium dabat pretiosum. Inde ab anno 2012 in officio Nationum Unitarum Vindobonensi argumenta Universalis Societatis Esperanticae (UEA) proponit explicatque. Anno 2013 UEA ei diploma de optimis rebus pro Esperantico gestis dedit. [1] Saepius cum Celso Wandel orationes scientificas in conventibus Esperanticis habuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]