Ioannes Mason (c. 1600–1672)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ioannes Mason (natus John Mason in Anglia circa 1600; mortuus Norvici Connecticutae, 1672) fuit centurio maior in Exercitu Angliae qui ad Novam Angliam anno 1632 navigavit. Ante 1637 a Colonia Sinu Massachusettensium ad occidentem migravit, ad colonias secundum Flumen Connecticutense quae Colonia Connecticuta facta est. Dissensiones ibi ortae sunt inter colonos et Indos Pequotenses, cum rixae fierent et ad ultimum Indi Manisseani Insulae Block quemdam Ioannem Oldham anno 1636 necarent. Quia Manisseani erant tributarii Nationis Pequotensis, Colonia Sinus Massachusettensium expeditionem misit, Ioannem Mason amplectentem, ad Insulam Block ad Manisseanos interficiendos, tum ad Flumen Connecticutam procedere ut homicidas poscerent. Pequotensibus autem recusantibus, expeditio tentoria et maizium incenderunt, Bellum Pequotense movens, quod finem per Trucidationem Mysticanam tandem cepit, quae tribum Pequotensem paene prorsus destruxit.

Mason suas experientias in Bello Pequotensi in libro Major Mason's Brief History of the Pequot War narravit, anno 1736 demum edito.[1] Bello confecto, Mason factus est Vice Gubernator Connecticutae. Ipse et alii oppidum Norvicum conditum duxerunt, ubi anno 1672 mortuus est.

Progenies[recensere | fontem recensere]

Inter progenies Ioannis Mason sunt:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. John Mason, A Brief History of the Pequot War: especially of the memorable taking of their fort at Mistick in Connecticut in 1637 (Bostoniae: S. Kneeland et T. Green, 1736).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]