Ioannes Masaryk

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Jan Masaryk
Inscriptio ad memoriam

Ioannes Garrigue Masaryk (Bohemice Jan Masaryk, natus die 14 Septembris 1886 Pragae – ibidem mortuus est die 10 Martii 1948), filius Thomae Masaryk, primi praesidis Cechoslovaciae, fuit legatus, vir publicus et ab anno 1940 usque ad annum 1948 administer exteris Cechoslovaciae negotiis praepositus. De morte eius adhuc ambigitur — alii dicunt eum die 10 Martii ex tabulato superiore se proiecisse et mortem sibi conscivisse, aliis persuasum est eum eodem die a communistis esse ex eodem tabulato deiectum et ideo necatum.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!