Ioannes Ludovicus Guez de Balzac

E Vicipaedia
Wikidata Ioannes Ludovicus Guez de Balzac
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Ludovicus Guez de Balzac: imago
Ioannes Ludovicus Guez de Balzac: imago
Nativitas: 31 Maii 1597; Engolisma
Obitus: 18 Februarii 1654; Engolisma
Patria: Francia

Memoria

Sepultura: Engolisma

Ioannes Ludovicus Guez de Balzac[1] (natus Engolismae die 31 Maii 1597; ibidem mortuus die 8 Februarii 1654) fuit scriptor Francicus. In Academiam Francicam sodalis anno 1634 cooptatus est. Nonnulli eum linguae Francogallicae renovatorem titulaverunt.

Vita[recensere | fontem recensere]

Engolismae, Lyceum pro Balzacio nominatum

Balzacius Richelaeo ministro consiliarius publicus et historiographus Franciae nominatus est. In prosam Francogallicam aeque ac Franciscus de Malherbe in poesim res multas movit. Exemplo fuit diu in propositionum vocalitate, periodorum symmetria, imaginum elegantia; animum sincerum et amabilitem autem defuisse constat. Etiam epistulae magni aestimati, quarum tomus primus editus est anno 1624, vanitate pullulant. Balzacius quasi oraculum circulorum in aedibus Catharinae de Rambouillet et in Academia congregatorum fuit et a castello suo Balzac (Carantoni) doctos peritosque ducere solebat.

Carolus Sorel eum in mythistoria »La vraie histoire comique de Francion« (1622) modo ludibrioso tamquam Hortensium morosum producebat. Prima operum omnium editio a Valentino Conrart anno 1665 curata est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. vel etiam Ioannes Ludovicus Guezius Balzacius | sic editores carminum et epistolarum latinarum; ipse in epistulis suis Ioannes Ludovicus Balzacius ]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bernard Beugnot (ed.): Fortunes de Guez de Balzac. Actes du colloque de Balzac (16–19 septembre 1997). Honoré Champion, Lutetiae 1998.
  • Jean Jehasse: Guez de Balzac et le génie romain. Publications de l’Université de Saint-Etienne, Saint-Etienne 1977.
  • Edmund Sutcliffe: Guez de Balzac et son temps. Littérature et politique. Nizet, Lutetiae 1959.
  • Roger Zuber: Les Belles Infidèles et la formation du goût classique. Perrot d’Ablancourt et Guez de Balzac. Albin Michel, Lutetiae 1968.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Ludovicum Guez de Balzac spectant.
Vide Balzacium apud Vicifontem.

Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!