Ioannes Korobov
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Cosmae filius Korobov (natus Pereaslaviae Transsilvanae circa annum 1700 et mortuus Petropoli 29 Augusti[1] 1747) fuit architectus Russicus.
Vita
[recensere | fontem recensere]A Petro I Bataviam ad studium missus est anno 1724. Petro iam mortuo revertit; aedificium primum Admiraliatus Principalis sic, ut Petrus voluit, annis 1727—1737 aedificavit. Annis 1735—1739 ecclesiam Panteleemonis Petropolitanam prope ad Fontankam et hortum Aestivum construxit. Ecclesia Epiphaniae Marina Stephanopolitana ab eo constructa annis tricesimis saeculi XX deleta est. Cremlinum Moscuae reficiebat et Lauram Kievocryptensem Kioviae. canalem Admiraliatus Novi effossit. Alexander Kokorinov et Sabbas Čevakinskij discipuli eius fuerunt.
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]- Admiraliatus Principalis aedificium vetus
- Ecclesia sancti Panteleemonis Petropolitana
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 9 Septembris Gregoriano.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Lexica biographica: • Большая российская энциклопедия • |
- Ioannes Korobov in PWN (Polonice)