Ioannes Iosephus Wieners

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ioannes Iosephus Wieners
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 6 Ianuarii 1934; Milton
Obitus: 1 Martii 2002; Bostonia
Patria: Civitates Foederatae Americae

Officium

Munus: Poëta, Auctor, Scriptor
Patronus: New York University

Memoria

Laurae: John Simon Guggenheim Memorial Foundation Fellowship, American Book Awards

Ioannes Iosephus Wieners, vulgo John Joseph Wieners, fuit poeta Americanus, in Massachusettae oppido Milton natus. Ludum litterarium Sancti Gregorii Durnovariae et Scholam Superiorem Collegii Bostoniensis frequentavit. Ab 1950 ad 1954 in Collegio Bostoniensi studia exercuit, ubi gradum A.B. accepit.

Anno 1954, saeviente procella Hazel, acroasin Caroli Olson in Charles Street Meeting House in Bostoniae regione Beacon Hill audivit. Collegio Montis Atri se inserere statuit, ubi cum Carolo Olson et Roberto Duncan ab 1955 ad 1956 studuit. Tum in Theatro Poetarum Cantabrigiae in urbe Massachusettae muneribus histrionis et adminstratoris scaenici functus est, et periodicum Measure edere coepit, cuius fasciculos tres proximis annis protulit.[1]

Ab 1958 ad 1960, cum Franciscopoli in California habitabat, renascentiae Franciscopolis magnopere contulit, nam anno 1958 librum The Hotel Wentley Poems inscriptum protulit quattuor et viginti annos natus.

Bostoniam anno 1960 rediit, sed valetudinario psychiatrico commissus est. Anno 1961 Novum Eboracum migravit, ubi munere tabularii adiutoris in Eighth Street Books functus est ab 1962 ad 1963, cum in Lower East Side Manhatae cum Herberto Huncke habitabat. Bostoniam rediit anno 1963, ubi subscriptionibus edendis pantopolii Jordan Marsh usque ad 1965 operam dedit. Ace of Pentacles, liber eius secundus, anno 1964 editus est.

Chartae quas reliquit in Universitate Delavariensi conservantur.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Petro 2003.
  2. Situs proprius, www.lib.udel.edu.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]