Ioannes Ioachim Bellermann
Ioannes Ioachim Bellermann (natus Erfordiae die 23 Septembris 1754, mortuus Berolini die 25 Octobris 1842) fuit philologus, theologus, et paedagogus Germanus.
Vita
[recensere | fontem recensere]Erfordiae frequentavit scholam Franciscanorum et postea Gymnasium senatorium ubi absolutorium scholasticum anno 1772 accepit. Studebat Erfordiae usque Paschalia 1775 philosophiae theologiaeque. Linguas Arabicam et Hebraicam apud Froriep, historiam terrarum apud Meusel, logicam apud Lossium, physicam apud Hamilton didicit.
Gottingae postea praesertim philologicis incubuit. Magistri eius fuerunt in philologia Heyne, Eyring kaj? Glandorf, in studiis orientalibus Walch, Michaelis, Petrus Miller, Meiners.
Privatus docens ex 1782 factus est Erfordiae et postea professor universitarius ibidem et gymnasii rector (1794–1804). Anno 1804 eum declararunt rectorem gymnasii notissimi Berolinensis cui nomen Graues Kloster. Universitate Berolinensi condita professor exterordinarius in theologicis et semiticis quoque ad istam almam matrem fuit.
Inter opera mentionis valde digna sint: Handbuch der biblischen Literatur etc. (editio altera, Erfordiae 1796–1804, quattuor in tomis); Bemerkungen über phönikische und punische Münzen (progammata IV, Erfordiae 1812–46); Über die Gemen der Alten mit dem Abraxasbilde (programmata tria, Erfordiae 1817–19).
Fons
[recensere | fontem recensere]Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 2. Lipsiae 1905, p. 612 quod legi potest hic in interreti.