Ioannes I (rex Portugalliae)
Obitus: 14 Augusti 1433; Olisipo
Patria: Regnum Portugalliae
Familia
Coniunx: Philippa of Lancaster
Proles: Edward I of Portugal, Peter, Duke of Coimbra, Henricus Navigator, Isabella of Portugal, Duchess of Burgundy, John, Constable of Portugal, Ferdinand the Holy Prince, Afonso I, Beatrice, Countess of Arundel, Afonso de Portugal, Blanca de Aviz
Familia: House of Aviz
Memoria
Insignia heraldica
Ioannes I (Lusitanice: João I; rexit ab 1385 ad 1433) magnus Lusitaniae rex fuit et primus rex novae domus regiae (L: Casa de Avís).
Vita
[recensere | fontem recensere]Ioannes natus est die 11 Aprilis anno 1357 et filius regis Petri I erat, qui rexit inter 1357 et 1367, sed non legitimus. Ob hanc rem, Ioannes, cum puer erat, magnus magister Eborae ordinis Eborae creatus est. Autem, mors fratris sui Ferdinandi regis internam crisem iniciavit in Regno Lusitano, quia Ferdinandi unica filia, Beatrix, uxor regis Ioannis I Castellae iam erat.
Tum, pars Regni Portucalliensis contra Castellam pugnavit per libertatem et Ioannes appellatus est ut fuisset Regni Defensor et Regens. Cum auxilio magni ducis Nuni Alvares Pereira, Ioannes rex in Colimbria factus est, die 6 Aprilis anno 1385, per Regni Magnum Consilium et Regem Castellae vicit in importantissima pugna (Lusitanice: Aljubarrota). Tum, potestas sua firmata est et pax cum Castellanis signata est anno 1411. Postquam Lusitania in pace erat, Ioannes contra Mauros iuit et Septam mahometanam urbem cepit anno 1415, ultramarinam Expansionem Lusitanam iniciando. Ioannes Philippam Lancasteris, ducis Ioannis de Gaunt filiam, duxit in matrimonium et permultos filios habuerunt, appellati "Inclita Generatio".
Amatus valde a populo suo, qui ei cognominem "De Bona Memoria" dedit, Ioannes I mortuus est die 14 Augusti anno 1433 et sepulchrum suum in Monasterio Sanctae Mariae Victoriae, appellatur Monasterium Pugnae[1] (Lusitanice: Mosteiro da Batalha), in memoria victoriae super Castellanos, situs est. Succedit ei filius eius, Eduardus I.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Diccionario biográfico español • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |