Haec pagina est honorata.
Latinitas bona

Ioannes Hildebrandus Withofius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search


Iohannes Hildebrandus Withof

Joannes Hildebrandus Withofius die 27 Iunii anno 1694 in Lengerice natus est, mortuus autem die 13 Februarii 1769 Thuiscoburgi. Historiae professor Thuiscoburgensis fuit.

Nativitas et familia[recensere | fontem recensere]

Natus autem est Ioannes Hildebrandus Withofius anno 1694, die 27 Iunii mensis, secundum veteris ut vocant styli rationem computato, in Lengerice comitatus Tecklenburgensis nobili oppido & ideo inprimis memorabili, quoniam in illo celeberrima illa pacificatio Questphalica, quae cunctis Christiani orbis gentibus hodiernam normam & publici iuris fundamenta fecit, siquidem utrarumque partium, tam eorum qui Monasterii, quam qui in Osnabrugensi urbe congregati erant Europaeorum principum legati, in hoc inter Monasterium & Osnabrugum medio loco absque simultatis & ceremoniarum ambagibus ad deliberandum saepe conveniebant, orta & confirmata fuit. Quae loci celebritas aeterna & longe perennior erit quam illa quam ante id tempus ex sano & simulacro St. Margaretae, miraculis atque prodigiis, ut tum credebatur, per universam Guestphaliam notissimo habuit, cuius scilicet oraculum inter ipsam illam summorum legatorum praesentiam elanguuit atque conticuit.

Ex his patrem habuit beatus Vir Everhardum Withofium, honestum mercatorem, cuius primus & unicus filius fuit, mors enim primo aetatis anno nostrum patre orbum & matrem viduam fecit. Quae mater, Ioanna Sybilla Schulzia, perhonesti & laudati Schulziani stemmatis, ex quo praeter alios bonos viros inprimis atavus maternus, Wilhelmus Erpenbeck in miserando urbis Magdeburgicae excidio singularia modestiae & cum fortitudinae copulatae lenitatis specimina, cuius etiam signa in familia permanserunt, dedit, filia, matrona pia & prudens filioli curam vere maternam gessit, in educationis autem labore ducem & comitem atque pium adiutorem habuit avum nostri collegae, cuius longaevitas paternae vitae brevitatem supplevit, nam summam senectutem adepti funus non liberi modo sed nepotes etiam & abnepotes comitati sunt, quemadmodum & coniux eius, avia nostri, centesimum vitae attigit annum.

Pueritia[recensere | fontem recensere]

Sub hac tutela Ioannes Hildebrandus puerulus prima & universalia intelligentiae fundamenta in ludo patrio iecit, post aliquot annos ad Tecklenburgensem scholam missus propter fertile ingenium ad litterarum disciplinam aptus iudicatus, anno huius, in quo vivimus, seculi octavo celebri Bremensium paedagogio admotus in illo tam praecocia profectuum specimina dedit, ut iam tum aliqua per magnam urbem fama gauderet, cognitus scilicet ac aestimatus a praecipuis illius reipublicae viris, praesertim illustrissimo Gerhardo a Mastricht Syndico Bremensi, qui quoniam nonnulla pueri carmina viderat, eum frequenter ad se accivit, neque tantum bibliothecae suae copiam fecit, sed omni etiam modo eius animum & studia erexit, ignarus fore aliquando ut Withofius magni Mastrichtii sedem, nam hunc apud nos olim eloquentiae & historiarum professionem occupasse non immerito gloriamus, cum laude fuisset impleturus.

Deinde ad illustre Athenaeum Bremense evectus doctissimorum atque dignissimorum tunc temporis antecessorum non institutione sola sed etiam familiaritate ac amicitia adiutus, magnis gressibus universae litteraturae, theologicae inprimis & philosophicae campum emensus est, quo etiam loco sub beati Schumacheri Cl. viri praesidio propiis ex fontibus haustam pulcherrimam dissertationem scripsit atque defendit de polytheotheti antediluviana.

Posthac praeclarissimam quae Ultraiecti cunctis bonis artibus semper abundavit, academiam adiit, ubi docentes tunc Roellios, Burmannos, van Alpheos, Relandos & in humanioribus ut vocant & graecis praeprimis litteris Duckeram praeceptores & fautores agnovit.

Noster certe Withofius iuvenis adhuc sed qualis esset cognitus, non nisis binos ultra vigesimum numerans annos aetatis a potentissimis Hollandiae ordinibus insigni Bommelianae scholae regendae praefectus est, quam tamen stationem non nisis sequi annis tenuit, etsi laetissimam eam sibi fuisse posthac saepius & mihi & amicis ceteris est contestatus.

De vita et opera[recensere | fontem recensere]

Nam fama viri crecens & novis frondibus indies laetior effecit, ut non multo post, anno scilicet 1719 a Serenissimo gloriosae memoriae Rege Borussiae Friderico Wilhelmo ad nostram Thuiscoburgensem musarum sedem sit advocatus, quippe quae post obitum Cl. Mascampii tum temporis imprimis intelligente ac strenuo linguarum eruditarum & historiarum doctore videbatur egere. Votis igitur publicis obsecundans Withofius 19 Aprilis anni 1720. more solemni fuit inauguratus, continuisque deinde & dructuosis laboribus per integros hos quinquaginta annos suam spartam ornavit, nobisque sedulidate & laboriosos vitae genere praeluxit, nam in Withofio nostro, ne sene quidem nec otium, nec remisso, nulla ferendorum aut agendorum impatientia, festitudo nulla erat, instar arboris plantatae in irriguo loco, in quo fructus succedit fructui, quaeque novas frondes ante priorum lapsum gignit.

Matrimonium[recensere | fontem recensere]

Alacritatem autem beati viri non leviter auxit & iuvit felix & faustum & fortunatum, quod anno vigesimo seculi secundo iniit coniugium, hominem enim se sentiens, ut legi humanitatis, quae multis de causis solitudinem viri damnat, faceret satis, ornatissimam & honestissimam virginem sibi iucundam & gratam thori sociam elegit Agnetam Margaretam Gleimiam, Vesaliensem, ingenua familia Gleimia scilicet, quae plures egregios viros, & inprimis celeberrimum & hodie aeltmatissimum(?) anacreonticum germanorum poetam Ioan. Guil. Gleimium, cuiius amicitia me olim Berolini gavisum fuisse laetus memini, in suo gremio aluit, ortam.

Dignissimae huic Withofii coniugi Agnetae Margaretae, quae indefessis operis & mira sollicitudine plenitissimoque affectu mariti necessitatibus inservire, eiusque commoda ante quidem quam ea requirerentur praeparare, & in conservanda & corroboranda eius valetudine omnem suam curam & diligentiam egregio exemplo ponebat, dignissimae inquam Withofiae, ante quattuor nunc annos subito decedenti tunc temporis programmate parentavi, tristitiamque mariti, viri amicissimi levare conatus sum.

Proles[recensere | fontem recensere]

Nihil autem in hoc rerum ordine gratius aut iucundius beato viro contingere potuit quam prosperitas quadruplicis prolis inter quos futurus professor Ioannis Withofii, anno ex sua Gleimia susceptae, prolis laudatae atque fortunatae, nam trium filiorum iuveniles conatus, eorundemquue virilia posthac merita & summam eruditionem, & munera & dignitatem, quae in natu maiori equestri etiam axiomate aucta fuerat, & magnam celebritatem & insignes quibus orbem litterarium ornant labores, & non ultimam, principibus placuisse viris, laudem, noster Withofius, quod adeo rarum & insuetum deprehenditur, non longinqua spe quadam concepta, quae bonis patribus plerumque sufficere debet & unicum saepe morientum solatium manet, sed suis oculis vidit, summamque ideo quae in genitorem bene de suis meritum cadere potest voluptatem persensit, felicitatem suorum. Ipse enim suae gentis eruditorum primus pietate prudentia ac diligentia sua nactus est doctae gentis sator & conditor esse, Withofiae scilicet sub musarum & gratiarum clientela comprehensae gentis, non filiorum modo sed & cognatorum qui huius exemplo ad disciplinarum studium erecti per Dei providentiam orbem exornant, & ab hoc suo auctore derivatos se esse gloriamur.

Integritas Corporis[recensere | fontem recensere]

Deus optimus maximus nostro Withofio animam in sano & quadrato & firmio dederat corpore, cuius quamdiu vixit raris tantum incommosis in exercitio suarum functionum est impeditus. Statura mediocris erat, leviter obesulus, oculis caesiis & penetrantibus, acri auditu, nisi ultimis vitae mensibus, ciborum concoctionem exquisitissimam sobrio in vitae genere experiens, ante quadraginta circiter annos gravi ex lapsu alterutrius tibiae fracturam periculosam est passus, a quo tempore pedibus nunquam recte valuit, & ad sedendam in sua bibliotheca, ad evitandam consortiorum frequentiam, ad copiosiora igitur studia privata quasi compulsus atque coactus fuit. Duodecim autem anni sunt, quod mane ex lecto surgens, nihil de tali re ante monitus subito & plena & absoluta oculorum caecitate afficeretur, quod incommodum apoplexiae & saepe mortis prodromus, per unam venae sectionem, quae tunc in illo prima instituebatur, psthac autem quotannis repetitia est, feliciter & absque remanente ullo tanti mali vestigio amoliebamur. Posthac pro aetatis ratione plerumque sanus fuit, & quamquam propter absentiam filiorum, quibus munus & habitaculum peregrinis in locis providentia divina dispensaverat, maiori quam olim solitudine fruens, rarius domum aut bibliothecam relinquens, alacer tamen & hilaris, omnimodi moeroris expers philosophiae & religionis exercitiis deditus, si quandoque amicus cum comvineret laetus, sed etiam sine illo sibi sufficiens, animo tranquillus, densis nunc passibus acceleranti senio obviam ivit.

Mors[recensere | fontem recensere]

Mentis autem Februarii tertio die praeter opinionem insolita quaedam eum horripulatio invasit, quam externis quibusdam causis initio adscribebat, mox autem apparuit malignae cuiusdam febris tum apud nostrates familiores primordia esse, nam stetim fessus & fatigatus lecto se tradere cogebatur, omnisque eum ciborum appetitus, quod nunquam antea sibi contigisse adfirmabat, deseruit, & respirandi difficultas cum somni desiderio & sensuum externorum oppressione & quae reliqua sunt eius febris accidentia sensim oborta effecerunt, ut licet aliqua ipsi administranda remedia non recusaret, statim ad aeternitatis studium se totum converteret, quo statu decendium cum febre colluctatus, corpore infirmissimus, sed mente, ut supra dixi mirum corroboratus, die 13 Februarii 1769, hora quinta matutina volens & cum Deo colloquens ad huius adspectum & ad sedem beatorum se recepit.


Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Bibliographia (Probabilis)[recensere | fontem recensere]

Verissimile est hanc orationem funebris in sequenti libro contineri:

  • Autobiographisches Gedicht auf seinem Stich von Mettelinus, Köln. Wiederabdruck in: Leidenfrost, Oratio funebris ... J.H.Withof, Thuiscoburgi ad Rhenum, anno 1769;