Ioannes Hetherington

E Vicipaedia

Ioannes Hetherington fuit Anglicus petasorum artifex, saepe inventor petasi cylindrici perperam habitus, quae inventio turbam effecisse putata est cum die 15 Ianuarii 1797 ille eum propalam primo gessit.

Res[recensere | fontem recensere]

Forma solita rei, in multis libris descripta, est quod die 15 Ianuarii 1797 Ioannes Hetherington ante Praefectum Dominum Londinii de factis contra pacem et de turbam incitando accusatus est, et illum solvere £500 fidem dare iussus est. Dicitur "ille apparuisse in via publica in capite gerens quod petasum sericum nominavit (qui splendorem fulgidam habuit et homines timidos terrere destinatus est)" et magistratus regis dixerunt "nonnullas mulieres speciei causa animas linquere, dum iuvenes vagiverunt, canes baubaverunt, et filius minor Cordwaineri Thomas a turba congreganti stratus est et dextrum bracchium fregit."[1]

Origo[recensere | fontem recensere]

Res in editio decennii 190 in Hatters' Gazette primo apparuit: anno 1899 ephemeris Notes and Queries rem nuntiavit, rem notans "in recenti Hatters' Gazette editione" ortam esse.[2]

Narrationes recentiores ad Hatters' Gazette quoque attribuerunt, sed editionem 1797 perperam dederunt. Hoc manifeste est erratum quia Hatters' Gazette anno 1878 coepit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "The Silk Hat". Travelers' Record (Travelers Insurance Companies) v.34: 6. Mar 1899 , afferens Hatters' Gazette, 16 Ian 1797
  2. Thornton, Richard H.. "The First Silk Hat in London". Notes and Queries (s9-III): 325 

Nexus interni