Jump to content

Ioannes Goropius Becanus

E Vicipaedia
Wikidata Ioannes Goropius Becanus
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Goropius Becanus: imago
Ioannes Goropius Becanus: imago
Nativitas: 23 Iunii 1519; Gorp
Obitus: 28 Iunii 1572; Traiectum Mosae
Patria: Belgium Hispanicum
Nomen nativum: Jan Gerartsen van Gorp
Commemoratio Ioannis Goropii ad domum ubi natum esse censetur
Epitaphium Ioannis Goropii in vetere ecclesia Fratrum Minorum iuxta Traiectum Mosae

Ioannes Goropius Becanus[1] (natus nomine Jan Gerartsen van Gorp van der Beke Goropi(nl) sub municipio Hilvaribeca(nl) die 23 Iunii 1519; ad Traiectum Mosae mortuus die 28 Iunii1572) fuit medicus et philologus Batavus.

Lovanii medicinae studuit. Medicus meruit iuxta sorores duas imperatoris Caroli V, videlicet Mariam, Hungariae reginam Hollandiaeque gubernatricem, et Heleonoram: ambae enim his annis Bruxellis habitabant. Anno 1554 munus medici urbis Anteverpiae suscepit. In opere eius principali, titulo Origines Antverpianae, de dialecto Antverpiano lingua Paradisi omniumque linguarum humanarum origine disseruit: "Habes hic, candide lector," pagina prima ait, "gentium origines, longe aliter quam a quoquam hactenus scriptae sunt, explicatas." Etymologias ridiculas hac ratione Leibnitius Goropismos nuncupavit.

  1. "Ioan. Goropii Becani" (cas. gen.) in titulo operis Origines Antverpianae; "Ioannis Goropii Becani" (cas. gen.) in titulo collectaneorum 1580

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • "Ioannes Goropius" in Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum (Francofurti ad Moenum, 1620) pp. 190-192 (Latine)
  • Ioannes Cassanio(d), De gigantibus eorumque reliquiis, atque iis, quae ante annos aliquot nostra aetate in Gallia repertae sunt; ubi etiam de admirandis prodigiosisque quorundam viribus agitur, qui ad gigantum naturam proxime videntur accedere: obiter etiam Joannis Goropii error perstringitur ... Basileae, 1580; Textus
  • Nico de Glas, Van Adam tot Antwerpen. Een bloemlezing uit de Origines Antwerpianae en de Opera van Johannes Goropius Becanus. Hilversum, 2015
  • François Ellenberger, "Jan van Gorp (Goropius Becanus), 1518-1572: un pionnier méconnu de l'étude des fossiles au XVIème siècle" in Travaux du Comité Français d'Histoire de la Géologie ser. 3a vol. 1 (1987)
  • Eddy Frederickx, Toon van Hal, Johannes Goropius Becanus (1519-1573). Brabants arts en taalfanaat. Hilversum, 2015
  • Rob Naborn, "Becanus' etymological methods" in Voortgang vol. 15 (1995) pp. 79-86
  • Alberdingk Thijm:  "Becanus Goropius, Johann", in: Allgemeine Deutsche Biographie, vol. 2 (Lipsiae: Duncker & Humblot, 1875), p. 199.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Deutsche Biographie 
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iohannem Goropium Becanum spectant.
  • Biographia apud paginas interretiales Cultureel Brabant