Ioannes Gawiński

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ioannes Gawiński
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Gawiński: imago
Nativitas: 1622;
Obitus: 1684;
Patria: Polish–Lithuanian Commonwealth

Officium

Munus: Poëta

Ioannes a Wielomowice Gawiński (natus circa annum 1622; mortuus fortasse anno 1684) fuit barocus poëta Polonus. In classica generatione Sarmatarum—generatione Ioannis Sobiescii—numeratur, etiamsi nobilitas sua certa ne sit. Ex oppido Vilamovicae ad Cracoviam natus est. Albae Ducali, in filia Academiae Cracoviensis studuit. Tum fuit aulicus episcopi Caroli Ferdinandi Vasae. Cum Cosacis fortasse pugnavit. Denique Cracoviae incoluit, ubi cum Margarita Lajtner matrimonio se coniunxit ac nonnulla officia, sicut intendentem fabricae salis Mahni Sale atque Bochniae exsecutus est. Optimus amicus fuit Vespasianus Kochowski; ambo uxores secundas sibi mutuo invenerunt.

Gawiński multum nec non bene scribebat. Clarissima pastoralia sunt sua: ea Anacreontem, Simonem Simonidem, ac antiquos poëtas Latinos imitantur, vitam rusticam glorificant, et saepe publicabantur. Magnopere curiosa quoque sunt Dworzanki albo Epigrammata polskie (Aulicae seu Epigrammata Polonica). Alia opera sua sunt: