Ioannes Franciscus Giudice

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ioannes Franciscus Giudice

Ioannes Franciscus Giudice (Patavii die 25 Ianuarii 1961 natus) illustris physicus Italiae est.

Vita[recensere | fontem recensere]

In Patavina Universitate doctoris insigne consecutus est atque in Tergestina Schola Superiorum Studiorum philosophiae doctor electus est. Sua studia consecravit ad physicam particularum elementariarum, ad Theoriam Canonicam et supersymmetriam. Operam dedit in Fermiense Officina (Fermilab), ubi maxima machina acceleratoria in Mundo Novo constructa est, et in Texiana Universitate, cum physici Civitatum Foederatarum in illo tempore Superducentem Super Conflictorem (SSC) aedificarent.

Philosophiae naturalis vir doctus, theoriam particularum elementariarum perlegit in Consilio Europaeo Requisitionis Nuclearis (CERN), a plerisque nationibus Europae creatum apud Genavam in fine inter Helvetiam et Galliam. Ad nostrae aetatis scientiam eximie contulit, quia plures libellos de rebus particularum et de origine mundi universi scripsit. Auctor est libri A Zeptospace Odyssey, qui narrat de machina acceleratoria cui nomen datum est Latus Hadronum Conflictor (LHC) et ubi boson Higgsianus inventus est. Praemium Jacques Solvay Chair physicae anno 2013 accepit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Scientia Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes!